per Archiepiscopum Strigon. et vniversos Hungariae episcopos excommunicari iubet. - - Datum Laterani 8. Id. Jan., Pont. a. 16.
Baluz II. 825. L. XVI. ep. 161., Katona Hist. Crit. V. 178., Fejér Cod. dipl. III. I. 152.
203.
1214. Apr. - Joanni Archiepiscopo Strigon. ambignum de nece Gertrudis Reginae responsum supponitur.
Regina Hungariae Gertrudis, uxor regis Andreae, per conspirationem principum et baronum de Hungaria interficitur, tribus filiis et filialibus duabus superstitibus relictis. De morte autem huius reginae quaedam archiepiscopi Strigon. publicatae sunt litterae amphibologicae, duplicem habentes constructionem, ita quod per unum illorum videbatur idem consentire neci reginae, per alterum contradicere. Unde per istam summi pontificis iudicium dictus est evasisse: qui tenor litterarum talis esse perhibetur: reginam occidere nolite timere bonum est, si omnes consentiunt ego non contradico.
Albericus Mon. ad a. 1213. Idem dicunt Hermannus Altahensis et Compilatio chronrer. Boicarum ap. Defelium I. 335. 666. Katona Hist. Crit. V. 197. - Schierius (Reginae Hung. 189.) dictum hoc Joannis Archiepiscopi merito in dubium vocat, illudque e Sophistarum schola huc esse traductum ait, tum addit: „Idem fere de Joanna Philippi Pulchri Coniuge apud Gallos, et de Eduardo II. Rege tollendo apud Anglos vulgatum legas; Parisiis vero in Nominalistarum scholis erat decantatissimum.” Chronicae patriae altum de hoc Joannis Archiepiscopi responso tacent.
204.
1214. initio Maii. - Innocentio PP. III. „Abbas et Conventus s. Mart. de Pannonia conquerendo monstrarunt, quod venerabilis frater noster Strigon. Archiepiscopus predia et homines villarum, spectancium ad capellam s. Marie in Sala, (seu Deáki), que ad eorum Monasterium noscitur pertinere, decimarum pretextu, ad eundem Archiepiscopum non spectantium, annis singulis depredatur, in hijs ipsis et alijs iniuriosus et molestus existens; propter quod ijdem ad nostram audienciam appellarunt.” Idcirco „causam ipsam sufficienter instructam” per Episcopum Vesprimiensem et coiudices suos submitti, ac partibus terminum competentem assignari iubet, „quo se nostro conspectui