Strigon. Ecclesiae pertineat, quod etiam in formatione pacis anno ante praeterito, a parte adversa publice fuit recognitum, licet minus plene fuerit scriptum, quam intellectum. Praestatio quoque Sacramentorum Regibus et Reginis Ungariae, eorumdemque haeredibus, cum ceteris iuribus, sicut in confirmationibus vestris et antecessorum vestrorum - - continetur.
Raynald ad a. 1214. t. 13. Nro. 8., Koller Hist. Ep. Qninqueecl. I. 346., Katona Hist. Crit. V. 209., Acta Comitiorum a. 1807., Fejér Cod. dipl. III. I. 163. - Colomannum reipsa per Joannem Archiepiscopum Strigon. coronatum fuisse, Honorius PP. III. a. 1222. his verbis testatur: „dudum (Colomanno) regi nato tuo secundo genito ad regnum Galetiae sibi datum per - - Strigon. Archiepiscopum, auctoritate sedis apostolicae coronato in regem.” (Fejér ib, 356.) Male ergo Dlugossus Colomanum hunc per Vincentium episcopum Cracoviensem coronatum asserit. (Katona ib. 215.)
206.
1215. 6. Febr. - Innocentius PP. III. „Ecclesiam s. Georgii de Castelluz, cum capellis et aliis pertinentiis suis,” „Fratribus Hospitalis Hierosolymitani de Vngaria” confirmat. - Datum Laterani VIII. idus Febr. Pont. a. 18.
Fejér Cod. dipl. III. I. 179.
207.
1215. 6. Maii. - Abbas s. Martini de Pannonia coram Innocentio PP. III. comparens, proponit, „quod cum causam, que inter Monasterium suum et venerabilem fratrem nostrum Strigon. Archiepiscopum super quibusdam decimationibus et rebus aliis Ecclesle s. Marie de Sala, pertiaentis ad Monasterium ipsum, noscitur agitari, dudum ven. fratri nostro Vesprimiensi Episcopo et coniudicibus suis duxerimus commendandam, idem Archiepiscopus, asserens prefatum Episcopum esse uinculo excoramunicationis astrictum, coram eo noluit respondere. Cumque reliqui sine Episcopo procedere non valerent et iamdictus Archiepiscopus a molestacione ipsius Ecclesie non cessaret, idem Abbas nostram audienciam appellauit.” Idcirco Papa Episcopo Geuriensi et coiudicibus suis comittit, „quatinus partibus conuocatis, causam ipsam, si de partium uoluntate processerit, fine debito terminetis. Alioquin eandem ad nos remittatis ad concilium sufficienter instructam, ex parte nostra partibus iniungentes, ut tunc coram nobis compareant, sentenciam recepture. - Datum Laterani II. Non. Maii Pont. a. 18.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel I. c. I. 137.