post altercationes multiplices - - consensum est, - - quod nos - - quaestiones propositas amicabili - concordia - sopiremus. Vnde nos fere de partium voluntate sic duximus statuendum: quod si rex et regina simul coronari debeant et inungi; Strigoniensis coronet et inungat regem, et Vesprimiensis reginam. Si vero sola regina debeat coronari et iniungi; Strigoniensis inungat eam, Vesprimiensis autem coronam imponat eidem. Quodsi contingat Strigoniensem in coronatione Reginae abesse; Vesprimiensis nihilominus inungat et coronet eam. Si autem contingit Strigoniensem in Budensi ecclesia celebrare ordines; ex permissione Vesprimiensis utatur et non ordinet clericos Vesprim. Ecclesiae, sed tantum Dioecesis suae. Quodsi idem conficit chrysma Budae, ab ipso oleum infirmorum et pro baptisandis pueris non recipiant, quos constat ad Vesprimiensem Dioecesim pertinere, sed a Vesprim. ecclesia; ab eiusdem autem episcopo et non alio omnes Budenses pueri confirmentur, a quo et praestentur eisdem omnia ecclesiastica sacramenta. De Dömösiensi Praepositura intelligimus, illud idem de Abbatiis et Praeposituris regalibus observetur, sicut et hactenus observatum. Adiiciraus quoque, ut Abbates, Monachi Abbatiarum Cisterciensis Ordinis secundum suorum privilegiorum tenorem recipiant omnia ecclesiastica Sacramenta, super quod Strigoniensis nullatenus opponat. Ceterum ecelesiam de Szegusd idem Strigoniensis Vesprimiensi dimittat in pace. Denique omnia suprascripta, salvo iure Romanae Ecclesiae, quod in Abbatiis in Praeposituris regalibus se dicit habere, praecipimus observari, - - Datum Calendis Febr., Pont dom, Innocentii papa III. a. 19.
Róka Vitae Vesprim. Episc. post Baluzium pag. 102., Katona Hist. Crit. V. 228., Fejér Cod. dipl. III. I. 181. et iterum VII. V. 353., ubi datum sic exprimit: „Laterani kal. Apr. - Compositio haec peraeta fuerit a. 1211., vel paulo post, dum Robertus hic in controversia inter Strigon. et Coloc. Archiepiscopos ex parte Regis Romae legati munus obibat. (Vide Nrum 193.) Joannem Archiepiscopum tunc personaliter Romae adfuisse, litterae praesentes docent.
214.
1216. 20. Apr. - Innocentius PP. III. Episcopo Jauriensi, necnon Archidiacono Nitriensi et Scholastico Albensi iniungit, ut Hospitalarios ad restitutionem Abbati Montis Pannoniae decimas Simigienses compellant. - Datum Viterbii XII. kal. Maii, Pont. a. 19.
Fejér Cod. dipl. III. I. 228., Theiner Mon. Hung. I. 8.