hereditates nostris baronibus et militibus distribuimus; bona fide, iusto titulo, tranquilla pace possedisset, hoc et eodem tempore contra fidelem nostrum Johannem Sancte Strigoniensis ecclesie archiepiscopum, nouas instituciones fieri penitus renuentem, contigit nos grauiter irritari. Inter agendum quidam ex regni nobilibus, Paulinus comes et Jacobus frater eius, ad nos accedentes, memoratam villam Turdos diligenter a nobis pecierunt, facte distribucionis racione sibi necnon eorum lieredibus inperpetuum conferendam, asserentes, eam, excluso iure cuiuslibet, ad Castrum Kracov supradictum integraliter pertinere. Nos itaque tum propter conceptam contra memoratum archiepiscopum iracundiam, tum quia causarum omnium, in regno nostro pullulancium, ad quod humana transcendere non sufficit racio, singillatim memores esse non possumus, rei geste memoriam tunc temporis non haberites, concessimus; sub hoc tamen condicionis titulo, si ad Castrum supradictum simpliciter et ad neminem donacione precedenti pertineret. Verumptamen, cum postmodum, prout facere debuimus, memoratum archiepiscopum, contra quoslibet oblatrantes sibi penitus insontem, in nostram integraliter recepissemus graciam; tam per eum, quam per alios regni nostri principes, nec non propria recolentes consciencia, recognouimus, supradictam villam Turdos, cum mansionibus in ea commorantibus, et ceteris pertinencijs, que supra tetigimus, fratrem nostrum Hemericum regem, excellencie recolende, sancte Strigon. ecclesie in perpetuum contulisse. Nos igitur nostrorum Antecessorum instituta, maxime tamen, que ad nostram legitime gesta sunt memoriam, nolentes irritare, sepedictam villam Turdos cum omni suo iure a Paulino comite et fratre suo Jacobo, ad commune nostrorum baronum arbitrium, penitus abstulimus et sancte Strigon. ecclesie integre restituimus, ut nec nostris, nec nostrorum successorum temporibus iam dicti Paulinus et Jacobus, uel eorum successores, seu quilibet alii, ualeant repetere, sigilli nostri karectere im perpetuum roborauimus. Datum per manus Magistri Vgrini aule regie cancellarii. Anno ab incarnacione domini Mmo. CCmo. XVIIImo. Venerabili Johanne Strigoniensi; Reuerendo Bertholdo colocensi archiepiscopis existentibus; Kalano quinqueecclesiensi; Desiderio Cenadiensi;[401] Villelmo ultrasiluano;[402] Petro Geuriensi;[403] Roberto Vesprimiensi; Symone Waradiensi; Jacobo Waciensi; Stephano Zagrabiensi; Thoma agriensi electo Episcopis, ecclesias gubernantibus. Jula comite palatino; Bancone bano; Dyonisio Magistro thauarnicorum et comite noui castri; Ochvz comite curiali; ceterisque comitibus, comitatus suos tenentibus. Anno regni nostri tercio decimo
[401] Par orig. habet: Chanadiensi.
[402] Ibidem: Transsiluano.
[403] Ibidem: Jauriensi.