Sigillum una cum zona periit. Nitidissimis characteribus elegantissime exaratum. Manus sec. XVI. in dorso adscripsit: Thurdos penes Thatha. Orig. in Arct. Prim. Sec. Lad. C. fasc. 5. Nro. 75, ubi aliud quoque par Orig., scriptura comuni, cum zonis duorum sigillorum adiacet. Edidit Fejér 1. c. III. I. pag. 255. - De distributione hac Andreae Regis inconsiderata, cui Joannes Archiepiscopus restitit, vide dissertationem nostram: Az egyházi javak. Magyar Sion VI. 81.
224.
1218. - Andreas II. vineas in Pográny Joanni Archiepiscopo Strigon confert.
Andreas, dei gracia vngarie rex, vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem et omne bonum. Ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, tenore presencium, uolumus peruenire, quod nos ex gracia et bona uoluntate nostra reuerendo in xpo. patri nostro, Johanni, dei gracia Strigon. arehiepiscopo, uineas pagran perpetuo contulimus possidendas, quas eciam prius ladislao ruteno donaueramus. Vt igitur hec a nobis facta donacio nostris nostrorumque successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat, nec alicuius cauillacionis scrupulo possit irritari, presentem concessimus paginam, dupplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum Annis (sic) ab incarnatione domini Millesimo CCo. Xo. VIIIo. Regni nostri Anno Xo.Vo.
Sigillum e roseo serico pendebat. - Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. N. fasc. 1. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. III. I. pag. 257.
225
1218. - Andreas II. Joanni Archiepiscopo Strigon. terras Gamas, Kopol, Egres et Lulha confert.
Andreas dei gracia Vngarie rex vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem et omne bonum. Ad uniuersorum noticiam, tam presencium, quam futurorum, tenore presencium uolumus peruenire, quod nos ex gracia et bona uoluntate nostra reuerendo in xpo. patri nostro, Johanni, dei gracia arehiepiscopo Strigon. terram cuiusdam uille, nomine Gamas, que est communis cum terra uduornicorum regis, cum octo mansionibus hominum, quorum nomina hec sunt: Eccu, eius frater Huus, Hencu, laurencius, Stephanus, Beya, deus, contulimus perpetuo possidendam. Insuper eciam in uilla Copul octo mansiones uinitorum, cum terra eorumdem, quorum