Saswar; Alexandro Gumvriensi Archidiaconis; Laurencio, Wos, Sedech, Philippo canonicis existentibvs.
A. B. C.
Sig. sat bene conservatum e rubro et flavo serico pendet. Orig. nitidissimo calamo exaratum, in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 4. Nro. 65. - Ed. Cod. Strig. I. 23., Wenzel 1. c. VI. 396.
227.
1219. 17. Jan. - Honorius PP. III. Archiepiscopum Strigon. provocat „quatenus vicesimam tam tuorum proventuum, quam tuae Dioecesis, quae nondum collecta est, colligas diligenter, contradictores - - per censuras ecclesiasticas - - compescendo;” et tam collectam, quam colligendam Acontio subdiacono, Capellano papali in subsidium terrae sanctae resignet. - Datum Laterani 16, kal. Febr. Pont. a. 3.
Fejér Cod. dipl. III. I. 275., Theiner Mon. Hung. I. 18.
228.
1219. 11. Jun. - Honorius PP. III. Archiepiscopo Strigon. usum insignium Archiepiscopalium per Dioecesim Colocensem inhibet.
Honorius - - archiepiscopo Strigon. - - Oblata nobis - - Colocensis archiepiscopi conquestio patefecit, quod tu - - in provinciis et dioecesi Colocensi in abbatiis, praeposituris et ecclesiis regalibus cum palleo celebras, ac coram te crucem facis in eius praeiudicium baiulari. Quum igitur hoc potius praesumi credatur ex arrogantia, quam ex privilegio vel indulgentia speciali, quum imperium non habeat par in parem; - - - mandamus, quatenus a praemissis inposterum taliter conquiescas, quod idem archiepiscopus - - non cogatur - iterare querelam - - Datum Reate III. Idus. Jun., Porit. a. 3.
Reg. a. 3. ep. 487., Katona Hist. Crit. V. 325., Fejér Cod. dipl. III, I. 281., Theiner Mon. Hung I. 22. - Eodem die indulget Archiepiscopo Coloc., ut „cum constitutae per Hungariam regales Ecclesiae in temporalibus Regi, et sedi Apostolicae in spiritualibus nullo pertineant mediante,” in regalibus Ecclesiis Dioecesis suae insignibus Archiepiscopalibus uti possit. Item in tertiis eiusdem diei litteris eundem Archiepiscopum in concessione hac turbari vetat. Katona ib. 324., Fejér ib. 280 - 281., Theiner ib. 21. 22. - Quanta litteris his Ecclesiae Strigon. iniuria irrogata sit, cuilibet, Nros. 170. 171. consulenti, patebit.