229.
1219. - Andreas II. Hervinum in possessione terrae Szebeléb contirmat.
Andreas dej gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rex, Omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem et omne bonum. Cum ea, que regalis disponit auctoritas, salua semper et inconcussa permanere debeant; Modernorum atque posterorum noticie clarescere uolumus, quod dum quidam ex iobagionibus Hunt et Blonduch, Heruynum filium Rudgueri comitis, eodem mortuo coram nobis accusarent, ut amplius, quam ad vigintj aratra de terra Zuyhplip, expulsis castrensibus, memoratus R. uiolenter occupasset; iamdictus H. nominatam terram iusto titulo donacionis fratris nostri Heymiricj (sic) Regis, felicis memorie, iam longo tempore possedisse, necnon iuste possidere; nec ultra, quam ad uigintj aratra, contra memoratos homines allegabat. Nos igitur huius rej uolentes experiri ueritatem, transmisso quodam ex nostris fidelibus, comite Chac, de genere Chac, uerum esse cognouimus, quod sepedictus invenis, H, uidelicet, asserebat. Huius autem terre Mete sic distinguntur: prima meta incipit a monte, qui nocatur Zeregna; hinc tendit ad paludem lubus, et per eandem descendendo, uenit ad paludem, que uulgo dieitur meges potach et per eandem uenit usque ad ortum ipsius paludis in medium campum; hinc tendit ad lagku; inde ad montem, qui uulgo dicitur Zevlevmal, hinc transeundo per crepidines moncium, redit ad priorem locum. Porro nos fratris nostri donacionem nolentes irritare, sepenominatum H. in huius terre possessionem per fidelem nostrum Chac comitem confirmauimus et auctoritatis nostre karaktere perpetualiter insigniuimus. Datum per manus Hugrinj colochensis electj et aule regie cancellarij. Anno ab incarnacione dominj Mo CCo Xo IXo. Regnj nostri anno Quinto decimo.
Ab extus: „Super Scibichlib.” Sigillum e roseo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. fasc. 2. Nro. 1., Extr. Fejér 1. c. III. I. pag. 275. - Ed. Cod. Strig. II. 22; Wenzel 1. c. VI. 402.
230.
1219. - Andreas II. Joannis Archiepiscopi Strigon., sub sua in terram s. peregrinatione per turbulentos Nobiles e regno expulsi, ac Gapituli Strigon., plurima damna perpessi, intemeratam fidem donata eidem Capitulo terra Vincz in Transsilvania remuneratur.
In nomine sancte trinitatis et indiuidne vnitatis. Andreas dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Cum Regum omnium et Regnorum potencia, pax et securitas in sola suorum