suorum fidelitate consistant; merito apud Regie serenitatis prouidenciam fidelitatis firmitas ceteris est uirtutibus politicis preferenda; et quanto nunc, hominibus, ex corruptela seculi senescentis infectis et in malum pronis existentibus, ea rarior inuenitur in terris; tanto carior est habenda et premijs amplioribus compensanda. Hinc est, quod nos inuentam in venerabili patre Johanne Strigoniensi archiepiscopo et eiusdem ecclesie Canonicis constantissime fidelitatis prerogatiuam, perpetue memorie duximus comendandam, eamque etsi insufficienter, vtpote omnem premij temporalis afflueneiam transcendentem, liberaliter tamen Regia decreuimus largitate donandam. Cum enim nos assumpte peregrinacionis debitum reddituri, ultra mare in subsidium terre Sancte fuissemus profecti et ex Regie sollicitudinis prouidencia Regnum, positum in pace optima et quiete, commisissemus nostris fidelissimis, iamdicto Johanni Archiepiscopo et alijs quibusdam, in statu, in quo nobis recedentibus fuerat, gubernandum; quamplurimi potentum et nobilium Regni, satellites Sathane, Regiam non uerentes offendere maiestatem, nostris disposicionibus ausu presumpserunt nephario contraire, pacem perturbantes et Hungariam hostiliter affligentes. Memoratus autem Archiepiscopus iniunctorum sibi a nobis constantissimus obseruator, cum eligeret mori magis, quam ipsorum malicijs consentire, ab eisdem tirannis rebus omnibus et redditibus spoliatus, captus, cum iniuria et summo dedecore extra Hungariam est eiectus vbi pro nostra gracia libenter omnem sufferens inediam, usque ad nostrum reditum exulauit. Canonici eciam memorati plurimis et grauissimis dampnorum et iniuriarum penis et passionibus afflicti, in sue fidelitatis proposito immobiliter permanserunt. Nos igitur in tante fidelitatis memoriam et compensacionem, in passionum et affliccionum suarum quandam consolacionem; eisdem Canonicis in ultrasilvanis partibus dedimus quandam terram, que Wynchy uocatur, cum vduornicis nostris et eorum teredibus in perpetuum possidendam. Dilecto ac fideli nostro Nevke woywode iniungentes, ut eos auctoritate nostra induceret in possessionem et dominium terre prefate et dictorum vduornicorum. Qui conuocatis omnibus, quorum (sic) oportuit conuocari, et presentibus, quorum ad hoc exigebatur presencia; sepedictam terram, certis circumquaque metis et terminis, nullis contradicentibus, assignatam, Canonicis tradidit sepius nominatis. Cuius terre prima meta progreditur ab eadem villa Wynchy et transit fluuium, qui dicitur Soust et fit prima meta in uia iuxta metam ville Kuen; ville videlicet sancti Regis. Inde tendit per eundem fluuium superius ad metam Muton per quinque uel sex metas et ibi fit meta in loco, qui dicitur