234.
1220. - Andreas II. Rex Joannem Archiepiscopum Strigon. terram suam Surany in Comitatu Nitriensi Ernei Bano pro terra ipsius Narhid cambiasse testatur.
Fejér Cod. dipl. III. I. 302.
235.
1220. - Quncellus rector hospitalis s. Regis Stephani ord. Crucif. Archiepiscopus Spalatensis eligitur.
Erat autem quidam Clericus Vngarus, Guncellus nomine, filius Cornelii, nobilis quidem genere, sed non magni valoris. Ipse hic, cum esset iam provectae aetatis, nullam potuit in Vngaria dignitatem habere, sed assumto Cruciferorum habitu, factus erat Rector cuiusdam Ecclesiae sancti Stephani Regis. Cum ergo Spalatensis Ecclesia multo iam tempore pastore vacaret, iste Guncellus coepit se sollicite intromittere, ut in Pontificem eligeretur. Factum est autem, ut quidam Yula Banus, qui erat de eius genere, mitteret ad Clerum et populum Spalatensem epistolam, satis loquacem, commendando Guncellum. - - - Erat autem tunc temporis Domaldus Comes Civitatis Spalatensis, vir satis circumspectus et providus; hic quia bene Guncellum noverat, veritatem asserebat de ipso, quia pro suorum levitate morum habilis non erattanto sacerdotio fungi, alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant; sed Petrus Diaconus suorum procacitate verborum omnes revincebat, - - - - donec electio qualiscumque solennizata est et peracta. - - - Suscepta ergo electione Guncellus valde laetus effectus estet mox ad Summum Pontificem pro confirmatione suae electionis nuncium destinavit; ipse vero iter arripuit Spalatum veniendi. Cum autem esset inops scientiae, ambitionis vero stimulus eum acriter perurgeret, adhuc in itinere positus, apud Vranam Templariorum in vigilia Pentecostes se fecit in Diaconum ordinari - - . Cum autem civitatem intrasset, satis officiose ab omnibus susceptus est, et cum aliquantam ibi moram fecisset, tauta in eo levitas verborum et morum apparuit, ut omnibus in taedium veniret, seraque poenitentia ducti, qualiter ab ipso evadere possent, cogitabant. - - Sed Guncellus Papali confirmatione suscepta, obtinuit nihilominus in partibus Vngariae consecrari, siquidem Dominus Honorius summus Pontifex - - Roberto Vesprimiensi Episcopo praecepit, ut - - munus ei consecrationis impenderet.[404] Robertus vero - - quamvis
[404] Bulla haec data est 4. kal Aug. (28. Jul.) a. 1220. Vide Fejér Cod. dipl. III. 1. 292.