quamvis esset vir discretus et religiosus, non tamen de rerum circumstantiis, quae in huiusmodi processsibus inquirendae sunt, curiosus extitit indagator, vnde consecrationem ei facile tribuens, praecepit sibi, ut pro petendo pallio Apostolico se conspectui praesentaret. Venit ergo Guncellus ad suam Ecclesiam consecratas, nimiumque ad exercenda Pontificalia festivus et promtus, ne dum obtento pallio Ecclesias consecrabat, celebrabat Ordines et se ubique Archiepiscopum nominabat. - - - Arguebat autem eum frequenter (Aconcius apocrisiarius papalis) sed ipse sicut onager assuetus in heremo, et ipsum Aconcium et eius monita contemnebat. (Suspensus idcirco a Legato hoc, Romamque veniens) multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericordia ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut revocaretur prior sententia (depositionis nempe) et conscriberetur altera mitior, videlicet: ut biennio maneret sospensus, postea de misericordia sedis Apostolicae fieret in omnibus restitutus; quod et factum est.
Thomas Archidiac. Spalat ap. Schwandtner Script. Rer. Hung. III. 575. - Guncellus hic procul dubio in Conventu Cruciferorum Strigoniensi rectoris munus obibat.
236.
Ca. 1220. - Nicolaus Palatinus et Comes Supruniensis „cartulam,” quam edidit super causa Abbatis s. Mart. de Pannonia contra incolas „de uilla Wicha pro combustione capelle s. Jacobi et aliis dampnis sibi illatis”, fecit ndiuidi per alphabetum et utramque partem sigilli sui munimine roborari, et unam partem dedit Abbati conseruandam, alteram autem iussit reponi in camera cruciferorum s. Regis Strigonii commorancium.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel I. c. I. 167.
237.
1221. 2. Jan. - Honorius PP. III. causam inter Abbatem et Conventum s. Mart. de Pannonia, ac Episcopum et Capitulum Zagrab. „super decimis quarumdam possessionum et aliarum rerum in Comitatu Strigoniensi existencium” diu ventilatam, „sublato appellationis obstaculo” per Strigon. Praepositum ac socios terminandam, aut partibus eatenus non consentientibus sibi submittendam decernit. - Datum Laterani III. Non. Jan., Pont. a. 5.
Wenzel 1. c. I. 175.