239.
1221. 19. Apr. - Honorius PP. III. poenam ob confirmatum Episcopum Quinqueecclesiensem Archiepiscopo Strigon. remittit; non item ob consecrationem Episcopi Jauriensis contractam, ipsumque contra piratas animat.
Honorius - - Strigon. Archiepiscopo - - . Culpam tuam non modicum aggravat, quod prudentia et etate maturus, non videris ex ignorantia deliquisse. Volentes - - rigorem mansvetudine temperare, penam, quam incurristi ex facto - - Quinqueecclesiensis Episcopi, - - tibi omnino duximus remittendam. Eam vero, quam ex facto Episcopi Geuriensis incurrisse nosceris, commutantes, te confirmandi et consecrandi primum successorem ipsius potestate privamus, - - in aliis - - ad spiritualia et temporalia plenarie restitutus. - - Volumus, et tibi in dicte pene recompensationem iniungimus, ut ad cohercendam predictorum (Sclavorum) malitiam piratarum, ipsum Regem - - inducas, - - contra illos, si videris opus esse, in persona propria profecturus, dummodo id facere valeas absque gravi Strigon. ecclesie detrimento. Datum Laterani XIII. Kal. Maii., P. a. 5.
Fejér Cod. dipl. III. I. 309., Theiner Mon. Hung. I. 28. - In causa Episcopi Quinqueecclesiensis absolutus ideo fuit Archiepiscopus, quia Papa, ut in litteris suis, hoc anno 29. Jan. exaratis, ipse testatur, comperit, Episcopum Quinqueeccl. tempore electionis suae sufficientis aetatis fuisse (Theiner ib. 27.) adeoque poena, ex hoc capite Archiepiscopo iniuncta (Vide Nrum. 231.) suapte cessare debuit.
240.
1221. 20. Apr. - Honorius PP. III. ad querelam Andreae Regis „quod Abbatia de Wisagrade Vesprimiensis diocesis, in qua ius obtinet patronatus, grecos habet monachos et habuit ab antiquo, in quorum manibus abbatia ipsa adeo - - est collapsa, quod nisi persone instituantur ibidem, vicinis ecclesiis lingua et vita conformes, vix aut nunquam adiciet ut resurgat;” iniungit Archiepiscopo Strigon. et Abbati de Pelis, ut ibidem latinos monachos instituant. - Dat. Laterani XII. kal. Maii., P. a. 5.
Katona Hist. Crit. V. 348., Fejér Cod. dipl. III. I. 310., Theiner Mon. Hung. I. 29.
241.
1221. 20. Apr. - Honorius PP. III. decimam monetae contra Episcopum Csanadiensem Arehiepiscopo Strigon. confirmat.
Honorius - - Illustri Regi Ungarie - -. Strigon. Archiepiscopus nobis insinuare curavit, quod cum decima monete, que cuditur in Cenadiensi diocesi