244.
1221. 23. Apr. - Honorius PP. III. ad querelam Praepositi Posoniensis „universis ecclesiarum prelatis Strigon. et Vesprimiensis diocesium” inhibet, „ne parochianos ipsius interdictos vel excommunicatos recipere ad divina” presumant. - Datum Laterani IX. kal. Maii., P. a. 5.
Theiner Mon, Hung. I. 29., Extr. Fejér Cod. dipl. III. I. 352., Wenzel 1. c. I. 179.
245.
1221. 23. Apr. - Honorius PP. III. Archiepiscopum Strigon. plene restitutum esse nuntiat.
Honorius - - Capitulo et clero civitatis et diocesis Strigon. - - . Ecclesie Strigoniensis utilitate pensata, - - Strigon. Archiepiscopum ad omnia spiritualia et temporalia plenarie restituimus, eo dumtaxat escepto, quod ipsum confirmandi et consecrandi primum successorem eius, quem ordinavit in Geuriensem episcopum, privavimus potestate. Ideoque - - mandamus, quatemis eidem tamquam Archiepiscopo vestro intendatis humiliter et devote. Datum Laterani IX. kal. Maii., P. a. 5.
Theiner Mon. Hung. I. 30., Fejér Cod. dipl. III. I. 311.
246.
1221. 5. Dec. - Honorius PP. III. Strigon. Archiepiscopo et suffraganeis eius, - - Commonefaciatis subditos vestros, ut cum - - a magistro Accontio subdiacono et Capellano nostro, Apostolice sedis legato, - - - fuerint requisiti, contra hereticos ipsos (in partibus Bosnie) - - exurgant viriliter et potenter. - Datum Laterani Nonis Dec., P. a. 6.
Theiner Mon. Hung. I. 31., Fejér Cod. dipl. III. I. 351.
247.
1221. - Honorius PP. III. Archiepiscopum Strigon. provocat, „quatenus in provincia tua quatvor viros opinionis sincere ac litterature probate, vel tres seu saltem duos, cuiuscumque religionis vel ordinis, Cisterciensis presertim, cui