254.
1222. - Detricus Comes de Zó1yom et Herduinus terram Szebeléb Capitulo Strigon. vendunt centum marcis Argenti, e quibus viginti marcas pro sacris in anniversario relinquunt, coram Conventu Cruciferorum Strigon.
A B C D
Detricus comeg de Zvolon, et Herduinus filius Reduguerij, omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, significamus, quod nos totam terram de Zebehleb, que ad predictum Reduguerum pertinebat, Capitulo Strigoniensi sub testimonio litterarum Andveae illustris Regis Hungarie uendidimus perpetuo possidendam, pro summa centum marcarum argentj, de quibus decem Marcas eidem Strigoniensi ecclesie indulsimus pro remedio anime eiusdem Reduguerij, et decem marcas pro remedio anime nostre; ita ut tam in ipsius anniversario, quam nostro, singulis annis in eadem ecclesia fieret memoria in oracionibus. Reliquum uero pecunie predicte, scilicet LXXX Marcas argentj, confitemur nos a prefato Capitulo ante festum omnium sanctorum totaliter et plenissime recepisse. Vt ergo nemo in posterum per aliquam calumpnie speciem contra prefatum Capitulum super hoc ualeat insurgere; confessionem nostram, coram fratribus sancti Stephani regis de Strigonio publicatam et presentibus litteris inscriptam, eorumdem testimonio et sigillo exegimus roborari. Factum anno verbi incarnatj Mo. CCo. XXo. secundo.
A tergo: „Super terra Ludgueri (sic) in Scibiehlib.” - Fragm. sigilli e rubro serico pendet. Orig. nitide exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. fasc. 2. Nro. 2. - Extr. Fejér 1. c. III. I. 393. - Ed. Cod. Strig. II. 25; Wenzel 1. c. VI. 414.
255.
1223. 31. Jan. - Honorius PP. III. Gregorium filium Calad pro damnis Ecclesiae Orodiensi irrogatis, excommunicatum, ad conventionem servandam, inspecie ut in casum mortis ipsius haeredes eius Abbati Orodiensi centum marcas puri argenti „in domo hospitalis sancti Regis Strigonii” persolvant, per Archiepiscopum Strigon., et episcopum Vesprimiensem admoneri iubet. - Datum Laterani II. kal. Febr., P. a. 7.
Fejér Cod. dipl. III. I. 405., Theiner Mon. Hung. I. 37.