XXI.
VACAT SEDES.
1224 - 1226. 13. Mart.
Thoma circa finem a. 1224. praematuro fato erepto, Capitulum, ut videtur, paulo post ad electionem, seu potius postulationem processit. Ast convenire Canonici non valentes, Papa 17. Mart. 1225. utramque postulationem, e parte Canonicorum propositam, reiecit, Capituloque iniunxit, ut infra mensem novam electionem adornent. (Vide Nrum. 270.) Sed nec terminus hic observatus fuit, nec Capitulum in unam personam concordare potuit; pars una enim denuo Csanadiensem Episcopum, alia autem Thomam Archidiaconum, ut videtur, Strigoniensem elegerunt. Papa 26. Oct. has quoque discordes electiones reiecit ac quatvor Canonicos, nuncios Capituli, ad 6. Jan. 1226. Romam evocavit; (Vide Nrum. 274.) sed causae decisio etiam post hunc terminum protrahebatur, sicque sedes Strigon. usque 13. Mart. 1226. pastore orbata permansit; prout etiam diplomata regia huius 1225. anni, 22. regiminis anno signata, adeoque altera anni parte edita, sedem hanc vacare dicunt[432]. Occurrunt quidem litterae Papales a. 1225. 13. Febr., quae Archiepiscopis Strigon. et Coloc. iuscribuntur, (Vide Nrum. 269.) sed cum litterae hae generatim ad praelatos Hungariae directae sint, inscriptio illa e stylo nonnisi curiali adiecta fuerit; obitus enim Thomae Archiepiscopi hoc tempore Romae iam certe innotuit.
[432] Fejér III. II. 70. 71. 482. Wenzel 1. c. I. 211.