269.
1225. 13. Febr. - Honorius PP. III. Benedictinos in Hungaria ad capitula annue celebranda et visitationes coenobiorum instituendas stringit.
Honorius Episcopus seruus seruorum dei, Venerabilibus fratribus ... Strigoniensi et ... Colocensi Archiepiscopis et eorum suffraganeis salutem et apostolicam benedictionem. Sapiencia, que ex ore prodit altissimi, cuius delicie sunt esse cum filijs hominum, inter eos habitatura, in ipso sibi paradisum voluptatis plantauit, claustrum videlicet Regularium, in quo plantauit homines quos formauerat, iam non primi Ade portantes ymaginem, sed secundi, et benedicens ei de rore celi, vt flores odoris et fructus honestatis proferret, sicut ager plenus, cui dominus benedixit, ipsum vario genere arborum et herbarum redolencium consitum, Benedicto domini benedicto, tradidit excolendum, Qui eius cura susscepta, ne ad deuastandum illum possent ingredi male bestie, a parte Capituli ueluti orientali, iusticia, et a meridiana refectorij temperancia, nec non ab occidentali, quasi forinseca, fortitudine, ac ab aquilonari, a qua malum panditur super terram, prudencia, quasi muris firmissimis communiuit, ad valuarum custodiam deputans timorem diuini nominis et amorem, editis in eo modo viuendi et regularibus institutis, Quibus in eodem firmiter obseruatis, ipsius arbores multipliciter excreuerunt, extendentes ramos suos vsque ad vltimum terre, ac operientes eciam cedros libani, fructus protulerant pulcherrimos et suaues, quorum odore hij, quibus dominus de terre pinguedine benedixerat, extra ipsum paradisum positi, sunt refecti, et deposita sarcina camelorum, dimissisque solijs et diuicijs temporalibus, cum multa humilitate in eodem postularunt admitti, salutis diuicias recepturi; quoniam sapiencia et sciencia timor domini et ipse thesaurus eius. Viuente in eo denique Benedicto, per regularia, que ediderat, instituta, vinea eius rore celi perfusa et irrigata quadripartito flumine scripturarum, floruit et dedit ordorem suum, cultuque iusticie tenente silencium, operarij eius sederunt in pulcritudine pacis et in requie opulenta; at vbi cepit diuiciarum torrentibus irrigari et Regum lactari mamillis, eructante terre crassitudine super eam, Benedictoque quasi sublato de medio, ex pinguedine multa degenerans, spinas et tribulos germinauit et fructifere arbores luxuriantes in folia fructus, nullos attulere vel raros. Nam flores eorum emarcuerunt et deciderunt antequam formarentur in fructus, Et qui aliquando prouenerunt ex illis, ante maturitatem omnino fere insipidi et aridi defluxerunt. Vitis quoque soreth, in eodem plantata, in amaritudine vitis aliene conuersa, produxit non vuas precoquas, sed labruscas. Sic igitur paradiso deliciarum paulatim redacto in salsilaginem ex neglectu, succreuit in eo saliuncula pro abiete ac vrtica pro mirto et pro suaui odore fetor asscendit, municionibus eius pene penitus dissipatis. Muro namque orientali a suis sublimibus