270.
1225. 17. Mart. - Honorius PP. III. Capitulum Strigon. ad novam electionem archiepiscopi seu postulacionem provocat.
Honorius - - Watiensi et Aggriensi Episcopis. - - Duabus postulationibus, una videlicet de - - enadiensi, reliqua vero de - - Nitriensi episcopis, in Strigon. ecclesia celebratis, cum nullam earum invenerimus esse canonicam, et in tanta contradictione non consveverit postulatio, que si etiam concorditer fieret, plus gratiam, quam ius requirit, admitti, neutram - - duximus admittendam. Nos autem facientes - - Capitulo Strigon. hac vice gratiam, - - universitatem eorum monemus - - ut infra mensem - - in personam idoneam, que tanto congruat oneri et honori, per electionem seu postulationem liberam et canonicam - - curent - - convenire; ita quod non videamur eis in preiudicium Strigon. ecclesie detulisse, neque providere cogamur eidem ecclesie per nos ipsos. Quocirca - - mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum, eos ad id diligentius monere et inducere procuretis. Datum Laterani XVI. kal. Apr., P. a. 9.
Theiner Mon. Hung. I. 54. - Scriptum est etiam Capitulo Strigon. Ib. - Fejér Cod. dipl. III. II. 27. - Schmitth Episc. Agr. I. 137. - Katona Hist. Orit. V. 481.,
271.
1225. 9. Maii. - Honorius PP. III. causam Monasterii s. Spiritus, contra Hospitalarios, qui illud combusserunt, ab Innocentio PP. III. bonae memoriae Archiepiscopo Strigon. et A. Ultrasilvano ac G. Oradiensi prepositis commissam, eo, quod „sepedicti Archiepiscopus et Prepositi sint, negotio indeciso, ab hac luce subtracti,” aliis iudicibus terminandam committit. - Dat. Tibure VII. Id. Maii., P. a. 9.
Theiner Mon. Hung. I. 55. - Fejér Cod. dipl. III. II. 30. - Archiepiscopus hic fuerit Jeannes. -
272.
1225. 26. Maii. - Honorius PP. III. Abbatiae montis s. Martini inter caetera confirmat: „In Archiepiscopatu Strigon. Ecclesiam s. Mariae cum pertinenciis suis in loco, qui dicitur Wag et Sala.” - Datum Tiburi VII. kal. Jun. -
Fejér Cod. dipl. III. II. 34.