scoriam eius ad purum, necnon auferre omne stagnum illius, ac restituere Judices eius, vt prius fuerunt, et consiliarios sicut antiquitus; compaciendo ex intimo cordis super contricione Joseph, adhuc curacione eius duximus insislendum, dilectis filijs ... de Warad et ... de Bulch Abbatibus, Quinqueecclesiensis et Chanadiensis Dyocesis, nostris dantes litteris in mandatis, vt apud Monasterium de Moducha, Colocensis dyocesis, hoc anno conuocantes Capitulum, Abbates et priores, non Habentes abbates proprios, tam exemptos, quam non exemptos, Strigoniensis et Colocensis prouinciarum, qui non consueuerunt huiusmodi celebrare capitulum, venire ad illud, dummodo non sint impedimento canonico prepediti, monicione premissa, per censuram ecclesiasticam sublato cuiuslibet contradiccionis et appellacionis impedimento, compellant. Et aduocatis caritatiue duobus Cystersiensis ordinis vicinis Abbatibus, procedant in celebracione Capituli, deum habentes pre oculis, iuxta constitucionem concilij memorati, eadem censura facturi, que in eo deliberacione prouida fuerint ordinata, firmiter obseruari et reddituri domino, in cuius conspectu omnia nuda sunt et aperta, in extremo die districti examinis racionem, si omnem sollicitudinem et diligenciam, que circa correccionem et reformacionem ordinis ac visitacionem cenobiorum adhibende fuerint, neglexerint adhibere. Vt autem que statuta fuerint, magis teneantur memoriter et seruentur; Volumus et mandamus, vt huiusmodi Capitulum in singulis Regnis, siue prouincijs annis singalis celebretur, concessa eis, qui ad presidendum annis futuris Capitulis celebrandis fuerint ordinati, conuocandi abbates et priores predictos et cogendis rebelles appellacione postposita, simili potestate. Adicientes, vt si visitatores, qui fuerint in eodem ordinati Capitulo, aliquos exemptos invenerint deponendos, id apostolice sedi non differant nuncciare; in ceteris iuxta formam sepedicti Concilij processuri; si forte conuertatur dominus et ignoscat, et relinquens post se benediccionem, gloriam libani det deserto et carmeli decorem. Quocirca fraternitati vestre per Apostolica scripta precipiendo mandamus, Quatenus Rectores Monasteriorum vestrorum, quos visitatores predicti vobis a suis locis denuncciauerint remouendos, singuli vestrum in sua dyocesi, sublato cuiuslibet contradiccionis et appellacionis obstaculo, non differant amouere. Alioquin poteritis non inmerito formidare, quod minus Jurisdiccionis uobis relinquetur in eis, quam habuistis actenus et habetis. Datum Laterani Idus Februarij, Pontificatus nostri Anno nono.
E transumpto Capituli Nitriensis a. 1327. In Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. fasc. 1. Nr. 14. - Fejér Cod. dipl, III. II. 19.