quandoque per sentenciam ueram solet deprehendi, Ego abbas l. hoc mihi reuelato, ad iudicem ire properans, illic petrus aduersum populum meum et me litigii uoces commouit. Sic et nos aduersus eum respondentes, tandem a iudicis discussioue talis efulsit sentencia, vt ego abbas L. et frater meus presbiter petrus, necnon curialis comes meus, in scyget in templo sancti nicolay confessoris si iuraremus, terram sic possideremus, mediante pristaldo neme1; quod nos propter nostrum ius fecimus, quia in dicto loco coram abbate ioanne et uniuerso capitulo iuramenti uoces emisimus. Et ut in processu temporis nullius posteritas, aut petri, possit commouere rem hanc, quartarum (sic) testimonio confirmauimus, Quarum primam nos retinuimus, Secundam in Scyget locauimus, ex consciencia abbatis ioannis et fratrum eius. Anno ab incarnacione domini Mo. CCo. XXV. Epactae IX. concurrentes II. communi consilio multorum hec carta est assignata VIIII. kal. mensis Januarij.
ABCD E F G I K
Ad marginem manus sec. 15. adiecit: Juramentum fuit in Abbacia Zegediensi in templo s. Nicolaj. - Fragm. sigilli e zona membranacea pendet. Orig. atris characteribus exaratum, in Arch. Aerarii Regii Hung. Acta Eccl. fasc. 24. Nro. 2.
276.
1225. - Vendégi de villa Epel portionem suam Epelensem vendit Benedicto coram Capitulo Strigon.
Nicolaus prepositus Strigoniensis et eiusdem loci Capitulum omnibus, ad quos littere presentes peruenerint, oraciones in domino. Vniuersitati uestre significamus, quod constitutis in nostra presencia Wendegy de uilla Epely, ab una parte; Benedicto et filio eius Muthud de eadem uilla, ab altera; proposuit dictus Wendegy, quod ius, quod habebat in dicta uilla epely, tam in terra, quam in feneto, quam ecfam in siluulis, que vulgo Horosth. dicuntur, de uoluntate uillanorum suorum, prefato Benedicto et filio eius Muthud pro IV. Marcis argentj et dimidia totaliter uendidisset, perpetuo possidendum el de precio plenissime sibj satisfactum esse confessus est. Hijs a uenditore propositis, VI homines de eadem uilla, uidelicet: Jacobus, Petha, Cheta, Mogd, Bescha, Chumov, ex parte uillanorum transmissj, ut dicebant, prefatum contractum ipsis consencientibus inter partes factum esse protestatj sunt. Postulauerunt ergo omnes communiter, ut super hoc facto litteras concederemus testimoniales, sigillj nostrj munimine roboratas. Quod