Vaciensem inquirendi, eumque Romam citandi, a. autem 1220. crucesignatis prospiciendi provincia eidem committitur;[443] A. 1220. Guncellum Archiepiscopum Spalatensem consecravit, quod Thomas Archidiaconus Spalatensis his testatur: „Siquidem Honorius summus pontifex, missa auctoritate Roberto Vesprimiensi Episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nihil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus vero, suscepto apostolico mandato, quamvis esset vir discretus et religiosus, non tamen de rerum circumstantiis, quae in huiusmodi processibus inquirendae sunt, curiosus extitit indegator. Unde consecrationem ei facile tribuens, praecepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui praesentaret.”[444] Papa in negotio hoc etiam Capitulo Spalatensi scripsit, hoc de Roberto nostro dicens: „Vesprimiensem episcopum virum novimus circumspectum, de quo indubitatam fiduciam obtinemus.”[445] Eodem hoc anno executio sententiae in Archiepiscopum Strigon. latae illi defertur. (Vide Nrum. 231.) Tum provocatur, ut regem ad restituendas reginae viduae pecunias compellat.[446] Eodem pariter anno Papa ad preces Roberti Nrum. 213. confirmat (Vide Nrum. 233.) A. 1221. ut episcopum Quinqueecclesiensem defendat, provocatur.[447] Eodem anno Papa annuit, ut Canonicis Vesprimiensibus, paupertate gravatis, de parochialibus ecclesiis vel redditibus episcopalibus providere valeat.[448] Regem autem Andream iam a. 1217. persuasit, ut in recompensationem pretiosorum, ab ecclesia Vesprimiensi occasione itineris sui in terram sanctam ablatorum, amplas mansiones conferret.[449] A. 1221. pallium Guncello memorato iussu Papae tradit.[450] A. 1222. negotium Nri. 250. a. autem 1223. negotium Nri. 255. et 256. exequendum illi committitur. Eodem a. 1223. Papam cum reliquis episcopis in causa divortii Belae regis interpellat.[451] A. 1224. a Papa provocatur, ut monasterium de Telki ordini Cisterc. assignet.[452] A. 1225. presbyteri quidam illi subiicinntur;[453] ac facultas proventus Canonicorum suorum augendi denuo illi confertur.[454] Capellam etiam episcopalem rebus sacris providit.[455] Anno 1226. in Segust constitutus
[443] Theiner 1. c. 13. 23.
[444] Hist. Salonit. c. 27. Vide Nrum. 235.
[445] Farlati Illyr. S. III. 247.
[446] Theiner 1. c. 25.
[447] Ib. 27.
[448] Ib. 30.
[449] Fejér IX. VII. 646.
[450] Theiner I. 31.
[451] Ib. 42.
[452] Ib. 49.
[453] Ib. 52.
[454] Ib. 53.
[455] Fejér IV. III. 825.