XXII.
MAGISTER ROBERTUS LEODIENSIS.
1226. 13. Mart. - 1239. 2. Nov.
Robertus, qui etiam Rudpertus et Rupertus scribitur,[433] e Leodiensi in Belgio Dioecesi oriundus, iam a. 1199. occurrit in litteris Innocentii III., a quo mutilati regesti Pontificii crimine accusatur (Vide Nrum. 144.); si tamen Robertus ille, qui in litteris his Anglicus vocatur, idem cum nostro fuerit. Si ita; tunc eius criminis suspicione se certe purgavit; secus enim per varios dignitatum gradus summum in Hungaria sacerdotium vix umquam obtinuisset. A. 1207 - 1209. Praepositi Albensis et Cancellarii Aulae Regiae munere functus,[434] eodem adhuc a. 1209. ad Vesprimiensem Cathedram promotus, eiusdem ecclesiae Electus scribitur.[435] - Eodem hoc anno impetrat ab, Innocentio III. confirmationem super iure patronatus ecclesiae s. Joannis per Raguelem quamdam mulierem fundatae.[436] Eodem etiam anno iussu Papae, episcopum Jauriensem admonet, ne decimas a Cruciferis exigat.[437] A. 1210. Monialibus de Valle Vesprimiensi decimas a Joanne praedecessore suo subtractas, restituit,[438] A. 1211. ex parte Andreae Regis Romae legatum egit,[439] ut Papam ad approbandam conventionem super coronatione Regis inter Archiepiscopos Strigoniensem et Colocensem initam adduceret, (Vide Nrum. 192.) qua occasione ipse ex parte sua lite convenit Archiepiscopum Strigon. (Vide Nrum. 213.) A. 1213. etiam Capitulum Strigon. impetiit, (Vide Nrum. 201.), A. autem 1215. Abbatem Montis Pannoniae liti implicuit.[440] A. 1216. monasterium in insula desolatum a rege, interveniente consensu suo fratribus Teutonicis concessum significat.[441] A. 1217. ab Honorio Papa illi iniungitur, ut quinque vel sex crucesignatos, quibus Rex Andreas in sua absentia tutelam filiorum et regni commisit, a voto absolvat.[442] A, 1218. in episcopum Vaciensem
[433] Fejér III. II. 482; IV. I. 111.
[434] Fejér III. I. 44. 65. III. II. 470.
[435] Ib. III. I. 89; III. II. 472.
[436] Róka Vitae Vesprim. Praesul. 75., Katona Hist. Crit. V. 102. et Fejér IX. VII. 643.
[437] Fejér III. I. 84.
[438] Ib. 103.
[439] Ib. 129.
[440] Fejér III. I. 171. Theiner Mon. I. 11.
[441] Ib. 186. Theiner Mon. I. 4.
[442] Theiner ib. 5.