278.
1226. 23. Febr. - Abbas et conventus Montis Pannoniae, necnon Hospitalarii de Alba et Csurgó in causa decimarum Simigiensium in arbitros compromittunt sub poena 135 marcarum, pro qua poena Sindicus Hospitalis „de consensu. Magistri sui et fratrum suorum, commorancium Albe et Curgou et Strigonij et in Oratha et Keztelch, obligauit uillam Bodogo. - Feria secunda post Cathedram s. Petri, Albe in claustro Albensi.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. I. 222.
279.
1226. 13. Mart. - Honorius PP. III. Robertum Episcopum Vesprimiensem ad metropolim Strigon. transfert.
Honorius - - Capitulo Strigon. - - Resumens Nrum, 274. prosequitur: nuper autem - - Thesaurario Nicolao, A. et Johanne canonicis Strigon. coram nobis comparentibus, vice vestra, nos intellecta voluntate ipsorum, cum eadem ecclesia diu viduata extiterit, - - cuius iam parcendum erat laboribus et expensis, quibus est hactenus non modicum fatigata, - - Vesprimiensem episcopum, virum dilectum a Deo et hominibus, vita et conversatione preclarum, de quo certi sumus, quod - - Regis Ungarie et regni sui exaltationem diligit et augmentum, cum nullam alium ad predicta invenerimus tam idoneum, - absolventes eum a vinculo, quo Vesprimiensi ecclesie tenebatur, ad Strigoniensem metropolim ipsum transferimus. - - - Datum Laterani III. Id. Mar., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 66. - Eodem die hoc in negotio scripsit Andreae Regi et ipsi Roberto. Ib. - Fejér Cod. dipl. III. II. 80 - 84.
280.
1226. 17. Nov. - Honorius PP. III. ad petitionem Episcopi et Capituli Csanadiensis, ut, quum „ipsius capituli redditus propter guerras et multiplicem malitiam temporis adeo sint imminuti, ut nonnulli canonici prebendas suas dimiserint, eo quod ex illis non poterant sustentari,” liceat „ipsorum Canonicorum prebendas de redditibus Capellarum Cenadiensis diocesis augmentare”; iniungit Archiepiscopo Strigon. „quatenus personaliter ad ecclesiam Cenadiensem accedat et - - super hoc provideat, prout pensatis omnibus circumstantiis viderit providendum.” Datum XV. Kal. Dec., P. a. 11.
Theiner Mon. Hung. I. 70. - Fejér Cod. dipl. III. II. 98.