Petrus Dyonisij, Grazinus et ceteri, Notum facimus vniuersis, quibus presentes Littere patuerint, quod accedens ad presenciam nostram Ambrosius sacerdos et canonicus Strigoniensis, ex parte eiusdem capituli, ab una parte, et ab altera Csom, Kuka, Joanz, Beztir, Latizko, Rapolt, Nana, filius Nane, de uilla Berky, pro se et pro suis cognatis, proposuerunt partes communiter, quod de terra uille Nana, que ad ipsos communiter pertinebat, talis inter eos facta est diuisio, quod fundus illius uille a loco, qui Sothut dicitur, qui a goron transit per magnam foueam, per metas diuiditur per medium usque ad magnam uiam, per quam itur in Bors, et huius fundi pars, que est itersus Strigonium, pertinet ad Capitulum Strigon., pars uero, que est uersus ecclesiam sancti Galli, pertinet ad prefatos Jobaiones (sic), preter tres fundos molendinariorum capituli, qui sunt in parte Jobaionum super Goron, quos fundos diuidit a parte ipsorum salix et meta posita iuxta Sohtut (sic). Item culta terra eiusdem uille, que uulgo Teluc dicitur, et fenetum, quod eidem terre adiungitur, per metas biuisa sunt per medium a prefata uia, qua itur in Bors, usque ad prefatam foueam, que est uersus Goron et huius diuisionis pars, que conterminalis est metis filiorum Paulj, pertinet ad capitulum, Pars uero, que est nersus ecclesiam sancti Gallj, pertinet ad prefatos Jobaiones. Item nemus diuiditur per metas a loco, vbi super foueam sunt tres mete terree, directe ad quercum, in qua est signum et inde usque ad portum Banj, qui est circa Goron, et huius diuisionis pars superior pertinet ad predictum capitulum, inferior uero pars pertinet ad dictos Jobaiones. Item terra campestris, que est ultra dictam uiam Bors, diuiditur per medium, cuius ea pars, que est uersus Strigonium, pertinet ad capitulum; Pars uero, que continuatur terre filiorum Paulj, pertinet ad Jobaiones, qui ex ea parte pro remedio animarum suarum et progenitorum suorum terram ad tria aratra contulerunt ecclesie beati Adalbertj, in eo loco, vbi illa terra continuatur terre filiorum Paulj. Preterea terra, que circuit forascolere et salices, que incipiunt a fine fouee, vbi meta nemoris Jobaionum terminatur et directe ad Goron protenditur usque ad nemus Dominici cantoris, quod specialiter ad Capitulum pertinet, sunt communes. Item parue insule, que sunt inter Goron, sunt communes. Item pratum, quod est sub predicto nemore capituli usque ad metas populorum Tadej, est commune. Loca uero molendinorum sunt communia. Vt autem istud ratum et firmum permaneat et nulla calumpnia suboriri ualeat; ex consensu utriusque partis presentes litteras, ad peticionem ipsorum Alfabeto diuisas et sigilli nostri munimine roboratas sub testimonio nostri capituli concessimus. Actum Anno domini Mo CCo XXVIIIo. regnante glorioso rege Andrea, filio quoque ipsius rege Bela; Rudberto (sic) archiepiscopo presidente; Petro Bvdensi preposito existente.
Sig. detritum e corrigia pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 31. fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. II. 29.