301.
1229. 15. Mart. - „Cum Prepositus s. Thome Strigoniensis” Abbatem et Conventum Montis Pannoniae „super quadam summa pecunie coram Priore de Pel auetoritate Apostolica conueniret, ipsi, habentes Priorem eundem suspectum ex eo, quia cum ipso similem causam facti et iuris habebant, dari sibi arbitros, coram quibus suspitionem probarent huiusmodi, petierunt, quos cum dictus Prior eis concedere denegaret,” ad Papam appellarunt. Gregorius IX. ergo causam hanc Magistro Aegidio subdiacono et Capellano suo committit. - Datum Laterani Id. Mart., Pont. a. 3.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. I. 264.
302.
1229. 6. Jul. - Aegidius domini Papae subdiaconus et Capellanus litem diuturnam super decimis inter Abbatem Montis Pannoniae et Capitulum Albense arbitrio suo „et magistri Manasses Archidiaconi de Saswar et Canonici Strigon.” componit. „Actum est hoc in Hospitali Sancti Stephani Regis in Strigonio. - - mense Julio die sexta - - Dompno Laurentio Magistro Hospitalis s. Regis Stephani supradicti, Aaron Custode, Ysuntino, Michaele et Johanne sacerdotibus predicti Hospitalis.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzell. c. I. 266 - 268.
303.
1229. 18. Jul. - Gregorius PP. IX. litteras, quibus, praemittendo malefacta Friderici Imperatoris in terra sancta, „ad vindicandam iniuriam salvatoris” plures Reges et Praelatos hortatur, etiam Archiepiscopo Strigon, submittit. - Datum Perusii XV. Kal. Aug., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 89. - Fejér Cod. dipl. III. II. 168.
304.
1229. - Andreas II. jobagiones Udvardienses Ecclesiae s. Bened. de Grón ab omni tributo, in eadem villa solvendo, immunes reddit; ita tamen, ut in aliis locis dimidiam partem tributi persolvant.
A. dei gracia rex Hungarie, Omnibus, ad quos presens scriptum peraenerit