peraenerit, salutem et Omne bonum. Ad uniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod nos piis antecessorum nostrorum uestigiis, atque statutis inherere cupientes; populos ecclesie nostre de Gron, in uilla Wduord constitutos, ab omni tributo, quod in ipsa eadem uilla deberent soluere, liberauimus. Ita tamen, quod in aliis locis, ubi tributa exigenda sunt, dimidiam particulam tributorum solummodo persoluant. Et ut huius rei series nullis unquam temporibas possit retractari, presentem paginam sigilli nostri munimine per Manus Bulch, aule nostre cancellarii, Geuriensisque prepositij (sic) fecimus roborari. Anno dominice Incarnacionis Mo. CCo. XXo. VIIIIo.
Fragm. Sig. e rubro et fusco serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 40. fasc. 1. Nro. 6. - Ed. Cod. Strig. II. 31; Wenzel 1. c. VI. 483.
305.
1229. - Bela iunior Rex confirmat Nrum. 296.
Bela dei gracia Rex primogenitus regis Hungarie, Omnibus presentem paginam inspecturis, salutem in eo, qui est salus omnium. Nouerint uniuersi, quod cum inutiles et superfluas perpetuitates destrueremus, oblatum est nobis priuilegium patris nostri sub duplici sigillo, super quadam causa, que uertebatur inter Wduornicos regis et abbatem de Goron sancti Benedicti, sub hac forma:
Sequitur Nrus. 296.
Vnde nos sentenciam patris nostri racionabelem et utilem secundum processum huius cause considerantes, dictam terram cum dictis seruis eidem contulimus nostro priuilegio confirmantes. Datum per mauus Mathie Zagrabiensis, aule nostre cancellarij, Anno domini Mo. CCo. XXo. IXo., pous tawarnicorum; Chak dapiferorum; pousa filio Soulum agasonum nostrorum magistris existentibus, Sigillum simplex, e filis cannabeis caeruleis dependens, regem in throno sedentem exhibet, perigraphe iam exesum. Originale atro charactere nitide exaratum in Archivo Aerarii Regii Hung. Arch. Eccl. Fasc. 24. Nro. 3. - Fejér Cod. dipl. III. II. 195.
306.
1230. 27. Jan. - Gregorius PP. IX. Abbati et Priori de Egris, ut mandatum Honorii PP. III., quatenus Episcopus Varadiensis S. presbitero quondam Archidiacono de Betis, qui casu fortuito homicidii crimen incurrerat, competens