desideriis condescendas, - - supplicasti, ut te a voto absolventes eodem, hoc faciendi tibi licentiam preberemus. Et quia magis fructificare poteris - - reliqua ut Nro 288. cum hac tamen additione: a predicto voto te penitus absolventes, accedendi ad dictas provincias licentiam tibi concedimus. - - Datum Laterani III Kal. Mart., P. a. 4.
Theiner Mon. Hung. I. 93. - Fejér Cod. dipl. III. II. 238.
314.
1231. 28. Febr. - Gregorius PP. IX. iura et privilegia Ecclesiae Strigon. „ad exemplar felicis recordationis Innocentii pape” confirmat. (Vide Nrum. 155., quem iisdem plane verbis transcribit.) - Datum Laterani II. kal. Mart., P. a. 4.
Theiner Mon. Hung. I. 93. - Fejér Cod. dipl. VII. V. 402. qui tamen litteras has erronee Gregorio X. adtribuit ac ad a. 1275. ponit.
315.
1231. 3. Mart. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopo Strigon. iniungit, ut Sarracenos et Judaeos per subtractionem communionis fidelium, Christianos autem per censuram ecclesiasticam ab excessibus coerceat.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - - Horrendus - - ad nos rumor ascendit. - - Inter alia - -, propter oppressionem christianorum pauperum, et Sarracenorum Iudeorumque - - dominatum, multi christianorum - - videntes Sarracenos melioris conditionis et maioris libertatis prerogativa gaudere, sponte se transferunt ad eosdem; - - non solum per errorem christiani Sarracenorum et Sarraceni christianorum mulieribus commiscentur, verum etiam illas ducunt dampnabiliter in uxores. Emunt preterea Sarraceni mancipia Christiana - - et ipsas apostatare compellunt. - - - Passim Iudei ac Sarraceni publicis officiis preponuntur. Libertas quoque ecclesiastica adeo in ipso Regno subversa esse dicitur, quod non solum ecclesiarum hominibus, sed etiam ipsis ecclesiis et personis ecclesiasticis collecte ac tallie inponantur a laicis et respondere cogantur sub examine iudicis secularis. - - Et quamvis cause matrimoniales ad examen ecclesiasticum pertinere noscantur, huiusmodi tamen cause ibidem ad secularem iudicem perferuntur et per secularem iudicem matrimonia separantur. - - - Fraternitati tue mandamus, quatinus prefatos christiani nominis inimicos per subtractionem communionis fidelium et aliis modis