311.
1230. - Andreas filius Daut et fratres eius de villa Sagisidoud 30 iugera terrae Deodato presbitero Canonico s. Georgii, (Strigon, nempe) vendunt pro duabus marcis argenti, coram Thoma Praeposito et Capitulo Strigon., cuius litteras eatenus Magister Benedictus Lector Strigon. expedivit.
Orig. in Arch. Aerarii Regii Buden. Wenzel 1. c. VI. 488.
312.
1231. 26. Febr. - Gregorius PP. IX. privilegium Coelestini PP. III. Nro 125. exhibitum suo nomine edit.
Gregorius episcopus, seruus seruorum dei, Venerabili fratri.. Strigon. Archiepiscopo - - textum transcribit Nri. 125; pro verbis tamen: „predecessoris nostri Alexandri auctoritate,” ponuntur: „predecessorum nostrorum Alexandri auctoritate et Celestinj;” Bela III. sic memoratur: „recolende memorie B. Rex Vngarie;” Gregorius autem legatus sic: „felicis memorie Gregorius, sancte Marie in porticu diaconus Cardinalis, tunc in partibus Vngarie apostolice sedis legatus.” - - Datum Laterani IIII. Kalendas Martij, Pontificatus nostri anno Quarto.
A tergo legitur: Quod Archiepiscopus Strigon. habeat auctoritatem coronandi Regem et excommunicandi maiores de regno et Statuendi seu installandi prepositum de Sebenio - Bulla plumb. e flavo et rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 44. Fasc. 11. Nro. 3. - Ed. Fejér 1. c. III. II. 240., Theiner Mon. Hung. I. 92.
313.
1231. 27. Febr. - Gregorius PP. IX. Robertum Archiepiscopum Strigon. a voto peregrinationis s. absolvit et ei Officium legationis apost. in Cumania iterum committit.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon - - Te accepimus referente, quod Jesus Christus - - super gentem Cumanorum clementer respiciens, eis salvationis hostium aperuit hiis diebus. Aliqui enim principes et alii nobiles gentis illius - - per te ad baptismi gratiam pervenerunt, attentius obsecrantes, ut iterum personaliter ad eos accedens, viam vite ipsis ostendas. - - Unde quamvis ad executionem voti tui, quod emiseras pro terre sancte subsidio, tenearis, considerans tamen tam magnum animarum fractum - - si piis eorum desideriis