Vt autem hec nostra constitucio ac donacio robur habeat in futurum, Litteras nostras Capitulo concessimus, sigilli nostri munimine roboratas. Si quis autem nostre constitucionis contemptor extiterit, condempnamus cum Regali iudicio, tamquam statuti Regij contemptorem. Datum Anno Domini Mo. CCo. XXX. Io. Regni autem nostri decimo octauo. (sic).
E litteris Ladislai IV. vide ad a. 1276. 9. Aug. - Ed. Fejér 1. c. III. II. 224.
321.
1231. - Andrees II. terram Sagh, a Nicolino Praeposito Capitulo Strigon. legatam, sed ob non requisitum consensum Regium ademptam, eidem Capitulo restituit.
Andreas, dei gracia Hungarie Rex, Omnibus, tam presentibus, quam futuris, litteras presentes inspecturis, salutem et omne bonum. Ad uniuersorum, tam presencium, quam posterorum noticiam, presencium tenore, uolumus peruenire, quod nos regia liberalitate inducti, terram Sagv, quam fidelis noster Nicolynus, prepositus ecclesie Strigoniensis, ex nostra donacione possidebat, que antea ad castrum de Hunt pertinebat, et illam eciam, quam ipse idem prepositus a filijs Chepea pro quadam sumpma pecunie sue, in quibus ei illi remanserant, ordine iudiciario optinuerat; cum ipse N. prepositus iter uniuerse carnis ingressurus, in ultimo testamento suo, non accepta a nobis licencia, nec nostro consensu et beneplacito inquisito, illas terras pro remedio anime sue ecclesie Strigoniensi reliquisset, et nos easdem terras, sicut ad regium Fyscum debebant de iure deuolui, ueluti possessiones illorum, qui sine herede solent decedere, a dicta ecclesia recepissemus; tamen regia pietate, sicut in primis est pretaxatum, inducti, tum recordatis fidelitatibus et seruicijs nominati prepositi, ecclesie Strigoniensi, eodem iure, cum omnibus suis pertinencijs, quibus ipse prepositus possidebat, restituimus, primam donacionem sepedicti prepositi regia auctoritate confirmantes. Vt igitur hec a nobis facta donacio salua semper et inconcussa permaneat, nec nostris unquam, seu nostrorum successorum temporibus ualeat retractari; presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Anno Dominice Incarnacionis Millesimo CCo. XXXo. I. Regni nostri Anno Vjcesimo octauo.
Fragm. sigilli e rubro serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 24. fasc. 1. Nro. 10. - Ed. Cod. Strig. II, 34; Wenzel 1. c. VI. 498.