326.
1231. - Uxoris Bors comitis dispositio testamentaria.
Ego A. uxor Bors komitis ante mortem meam more fidelium xianorum matura deliberacione prehabita et libera uoluntate mea pro salute anime mee de rebus meis disponendia tale condidi testamentum; videlicet ecclesie sancte Margarete predicatorum in Alba de Were latino mercatore Budensi LXXX Marcas et lucrum, qoud me contingit et I equum subrufum V annorum, qui modo in Kaza nutritur. Item ecclesie sancte Katarene predicatorum Strigonij cifum, quem mihi Bela rex contulit, cum sua coopertura et 1 equum nigrum, qui fuit apud Margaretam sororem meam, qui modo est in Kaza. Item Margarete soron mee X. equos indomitos et de indumentis meis clamidem colons blauei et tunicam forratam cum pellibus uarijs, tunicam et clamidem nigri coloris similiter forratas. Item filie sororis mee scilicet Stephani bani, scilicet anne, supertunicale de scarleto forratas de pellibus uarijs et pallium et supertunicale et tunicam de scarleto bruneto similiter forratas et pellicium de exameto forratam cum scindato (?) et omnia pepla mea et duas uittas, unam deauratam et 1 simplicem, tres pecias m - Zadia (?)[464] et tres pecias mensalium simplices pro familia sua et V manutergia zadia et omnes camisias meas et X equos indomitos. Purpura bumbachia propuncta (?) vnum cingulum argenteum deauratum et 1 annullum cum lapide balaxo paratum. Et hec omnia, que ei dimisi, erunt deposita in domo fratrum predicatorum Strigonij, que ei reseruentur usquequo uenerit ipsa anna ad tempus, ut nuptui tradatur. Equi autem sint apud Margaritam sororem meam, apud quam et ipsa anna erit nutrienda. Si autem infra hoc tempore moriatur anna, paupenbus uiduis, orphanis, secundum quod eisdem fratribus uidebitur, pro anima mea et illius distribuantur et equi, quos ei dimisi, eiusdem predicte anne eruat Ancille: Nestesia, Malischa, penteca, kathe, vtalov, Hugus, China. Item domui bononiensi fratrum predicatorum detur magnum tapete, quod est de grecia, quod portatum est mihi de matre mea. Testes autem, coram quibus hec facta sunt, hij sunt: s. R. archiepiscopus Strigon. cum suis capellanis, predicatores eiusdem ciuitatis, Elias abbas de monte sancte Mane, Milites et presbiteri curie domini mei, alijque nobiles et ignobiles ignumerabiles. Et ut hoc firmiter stabiliterque possit perseuerare, sigillo domini B. (sic) archiepiscopi tociusque Capituli Strigon. presentem paginam feci roborari. Datum est in domo Bors comitis iuxta curiam fratrum predicatorum Strigonij constructa Anno Domini Mo. CCo. XXXo. primo.
Fragm. sigilli Archiepiscopi e zona membranacea pendet. Orig in Arch. Aerarii Reg.
[464] Fejér: praedium Zaouia.