Magister confirmationis gratiam obtineret,” - aut fine canonico terminet, aut difficultate aliqua emergente, causam eandem Romam remittat. - - Datum Anagniae X. kal. Jan., P. a. 6.
Katona Hist. Crit. V. 607., Fejér Cod. dipl. III. II. 310. Vide Nrum. 388.
333.
1232. - Andreas II. udrornicos et homines de Zólyom ad persolvendas Capitulo Strigon. decimas stringit.
Andreas, dei gracia Hungarie rex, Vniuersis xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in domino ihesu xpo. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum quasdam villas castrensium, in officium vduornicorum nostrorum de novo transtulissemus et quasdam alias ad predium nostrum de Zoulum assignassemus; fideles ac dilecti nostri, Thomas prepositus, ceterique fratres ecclesie strigoniensis, ad nostram accedentes presenciam, nobis sua querimonia monstrarunt, quod omnes populi villarum predictarum iustas et integras decimas ab antiquo soluere tenebantur, que decime pro panibus eorum sunt deputate; (sed) quia singuli populorum predictorum occasione ceterorum uduornicorum nostrorum singulas duas capecias soluere conabantur, et per hoc ipsis magnum dampnum et incommodum generaretur; nobis humiliter supplicarunt, ut dictos populos ad solucionem decimarum integrarum, sicut consueuerant, compel(lere dignaremur. Et quia officium debit)um exigit, quod nulli in sua iusticia deesse debeamus; potissime uero, quia ecclesiam Strigoniensem specialioris dileccionis ...... cauere in futurum, statuimus firmiter, perpetua stabilitate perhenniter obseruandum, quod tam illi populi, quos (ad) ipsos rece(pimus ud)uornicos (nostros), tam alij, quos ad predium nostrum de Zoulum assignauimus, iustas et integras decimas, omnj contradiccione ..., sicut consueuerant, persoluere teneantur. Nomina autem uillarum, quas in Vduornicos transtulimus, sunt hec: Huth ... yuley, Gurmot, aliud Gurmoth, Lapas, Guesta, ysgar, Chalad, Welchez, Guymes, Nemchez, Hydradkesci, Kaluz; nomina (uero) uillarum, quas ad nostrum predium de Zoulum recepimus, sunt hec: palasth, Badun, Nek, Bolug, Hurov, Zefryd, Warad, Kemencha. Vt ergo supradicte restitucionis series, a nobis iuste et legitime facte, nostris nostrorumque successorum temporibus salua semper et inconcussa permaneat; in argumentum amplioris fidei, presentem concessimus pagiuam, dupplicis sigilli nostri