termino cuius descendit ad quandam Cauernam, que wlgo poklos uerem nominatur; deinde autem tendens in prato, per nemus quoddam, transit vltra fluuium Zytua super terram arabilem, et inde transiens per medium arborum fructiferarum, vadit vsque fluuium Hecha, et transiens per eundem fluuium, vadit ad campum iuxta terram memorati Genden in longum; Inde vero ad vnum Ereztuen, deinde descendit ad flumen Terenche, cuius fluminis medietas pertinet ad homines eiusdem; altera vero medietas spectat ad ius ville Hymd; Inde autem iuxta idem flumen tendit superius ad villam ecclesie supradicte, que eciam Zelepchen vocitatur et ibi terminatur. vt Igitur huius constitucionis, ordinacionisque series, a nobis racionabiliter facta, inuiolabiliter inposterum obseruetur et nostris, seu nostrorum successorum temporibus a nullo vmquam hominum omnino queat infirmari, presenti eam paginam in argumentum veritatis et robor perpetue firmitatis conscripta, fecimus annotari et duplicis sigilli nostri munimine roborari. Datum anno ab incarnacione domini Millesimo ducentesimo tricesimo quarto.
E transumto Conventus Zoboriensis a. 1364. In Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 9. Fasc. 2. Nro. 5. - Ed. Cod. Strig. H. 40.
367.
1234. - Ladislaus Judex Curiae Regiae terram in villa Jenő, per Castrenses de Szolnok indebite requisitam, post praestitum iuramentum Capitulo Strigon. adiudicat.
Nos Ladizlaus, Iudex aule regie et comes Bachiensis, Significamus omnibus tam presentibus, quam futuris, quibus presentes littere ostense fuerint, quod cum iobagiones castri de Zonuc, unacum ciuibus eiusdem castri, terram unius aratri, in uilla Yneu ab ecclesia Strigoniensi de sancto adalberto coram nobis requirerent; quidam canonicus, Ambrosius nomine, et Feud ministerialis eiusdem ecclesie econtrario responderunt, dicentes, eam terram ex tempore antiquo dicte ecclesie semper fuisse, et sub pace et quiete absque contradiccione qualibet eandem possedisse. Nos uero partibus hinc et hinc auditis et de uerbo ad uerbum inter se altercantibus, cum nostris collateralibus ordine intelleximus iudiciario, quod si supranominatus A. canonicus cum memorato F. sacramentum prestare presumpmerent, dictam terram ecclesia Strigoniensis obtineret; quod et fecerunt in nostra capella, ut mos est et consuetudo; et sic terra sepe nominata cessit in ius ecclesie prememorate, perpetuo possidenda; aduersa parte confusa et conuicta remanente. Jmarado, filio Simun de uilla Seureg, pristaldo regis existente. Vt igitur huius cause decisio rata et stabilis semper perseueret, nec umquam, malicia hominum crescente, in irritum calumpniose ualeat reuocari; presentem cartam sigilli nostri impressione