in noticiam deduci posterorum concessimus roboratam. Anno gracie M. CCo. XXXo. IIIIo. Datum per manus Sthephani magistri nostri Cancellarij.
E Nro. 365. - Ed. Cod. Strig. II. 42.
368.
1235. 11. Jul. - Abbas et Conventus Montis Pannoniae conqueruntur Gregorio PP. IX., quod cum latas in causis ipsorum ecclesiasticas poenas iudices per Ordinarios locorum observari demandent, „dicti ordinarii huiusmodi mandato recepto, non solum predictas sentencias non observant; uerum etiam excommunicatos nuntiatos publice ac suspensos in suo errore confouent et defendunt.” Papa ergo iniungit Archiepiscopo Strigon. et prelatis provinciae suae, ut decetero eiusmodi sententias observent et observari faciant. - Datum Perusii V. Id. Jul., P. a. 9.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel I. c. I. 333.
369.
1235. 24. Aug. - Gregorius PP. IX. cum Archiepiscopo Strigon. super non admissa excommunicatione Regis Andreae, licet se minus canonice excusaverit, dispensat.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - Non venit in dubium, qualiter ab olim in minori adhuc officio constitutus, sincerum gerens dilectionis affectum erga sedem apostolicam, matrem tuam, adeo apud eam devotionis merito profecisti, ut gratiam eius specialem merueris et ab ipsa multipliciter honorari. Sane cum - - Bosnensis Episcopus et college sui deputati essent a - - Prenestrino episcopo - - denuntiatores sententiarum suarum excommunicationis et interdicti, videlicet quas in - - Regem Ungarie promulgarat, tu - - proponens, quod paratus erat idem Rex satisfacere, cui imputandum non erat, si officiales ipsius in hoc fuerant negligentes, ac per hoc eundem ligatum non esse sentenciis supradictis, cum tamen iam incurrisset easdem, prohibuisti ad sedem apostolicam appellando, ut denuntiatores ipsi ad denuntiationem procedere non deberent, sicque communicasti postmodum Regi predicto in coronatione Regine, et aliis ecclesiasticis sacramentis. - - Quare nos tibi - - mandavimus, ut aut dictis pareres sententiis, aut ad presentiam nostram accederes, tuam, si posses, innocentiam ostensurus.[473] Cumque coram nobis te nisus
[473] Vide Nrum. 361.