383.
1235. - Bela IV. Dionysio Magistro Tavarnicorum possessionem Tupulchan (Tapolcsán) conferens, sequentia memorat: „Nec hoc volumus silentio praeterire, quod Magister Domus hospitalis sancti Stephani de Strigonio antedictum Dionysium super possessione supradicta coram nobis et Baronibus nostris in causam trahere attemptaverit, allegans contra ipsum, quod memoratus Turda (qui possessionem hanc antea possidebat) possessionem praescriptam et quasdam alias Domui hospitalium contulisset. Verum quia collatio praedicta praeter nostram conscientiam et consensum, iuxta obtentam Regni nostri consvetudinem fieri non poterat, non debebat, et requisitio a nobis facta non fuit; memoratus Magister se deficere in eo cognoscens, cum praefato fideli nostro Dionysio composuit in hunc inodum, quod tociens dicta possessio ipsi Dionysio, prout de iure debuit, perpetuo remaneat, alia possessio eiusdem Turde, nomine Chyphar, cum sex villisad ipsam pertinentibus, Hospitali cedat antedicto; quam utique conventionem pro bono pacis, tum amore Domus hospitalium, quam dilectione speciali amplectimur, duximus admittendam. Super possessione Dionysio collata perpetuum ipsi Magistro et suis successoribus silentium de Baronum nostrorum consilio sententionaliter imponendo.”
Fejér Cod. dipl. IV. I. 25.
384.
1236. 9. Maii. - Gregorius PP. IX. Praepositis maioris Ecclesiae et Sancti Thomae Strigon. iniungit, ut Abbatem Montis Pannoniae verbis suis, quibus Newronio et Anselmo „de Judaice prauitatis errore ad fidem conuersis orthodoxam”, „in quadam pecunie summa et rebus aliis promiserit, quoad vixerint, annis singulis prouidere”, stare compellant; ne „eos ad fidem Catholicam peniteat accessisse.” - Datum Perusii VII. Id. Maii., P. a. 6.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. II. 41.
385.
1236. 24. Maii. - Gregorius PP. IX. iniungit archiepiscopis Strigoniensi et Colocensi, ut nobilem virum Assanum, si a societate Vatacii excommunicati non recesserit, ac ab infestatione Latinorum non cessaverit, excommunicatum denuntient. - Datum Interamni IX. kal. Jun., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 144., Fejér Cod. dipl. IV. I. 45. - Assanus hic in aliis litteris eiusdem Gregorii dominus Blachorum et Bulgarorum nominatur. Theiner Ib. 155. 157.