386.
1236. Jun. - Judices ad revocandas perpetuitates, in Dioecesi Strigon. constituti, partem terrae As, per Agazones regales de Lovász indebite occupatam, Capitulo Strigon. restituunt.
Robertus, dei gracia Strigoniensis Archiepiscopus, Sebes comes Nitriensis, Andreas ruphus, Zobozlaus, Mycche, Zochyt comites et alij coniudices eorumdem, a domino Bela illustri Rege Hungarie, ad reuocandas perpetuitates in Strigoniensi Diocesi constituti, vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino ihesu xpo. Vniuersitatj uestre tenore presencium uolumus fierj manifestum, quod fratres Strigoniensis Capituli ad nostram accedentes presenciam, conquesti sunt nobis de Agasonibus domini Regis de villa Lowaz, dicentes, quod iidem agasones, destructis metis antiquis, terram ad quatuor aratra de terra Ass ecclesie Strigoniensis, contra deum et iusticiam abstulerunt. Nos igitur iuxta mandatum domini Regis, nobis iniunctum, sicut decebat, a nostris coniudicibus et a uicinis et conterminis dicte terre super hoc inquisita diligencius ueritate; quia constitit nobis per eosdem coniudices nostros et vicinos et conterminos predicte terre, ipsam terram esse et fuisse terram Strigoniensis ecclesie ab antiquo; per Alexandrum comitem, unum ex nobis, metas nouas, quas Agasones antedicti contra iusticiam erexerant, destruj fecimus et secundum metas ueteres per eundem comitem limitarj prenominatam terram et assignari et restituj ecclesie antedicte. In cuius Rei testimonium presentes dedimus litteras, nostrorum Sigillorum munimine Roboratas. Actum anno ab incarnacione domini Mo. CCo. XXXo. Sexto. Mense Junio.
Sex sigilla e corrigiis pendebant, quorum primum superest quidem, sed extritum, in scuto praelatum sedentem exhibet, fuerit ergo Roberti Archiepiscopi. Orig. nitide exaratum, sed situ maculatum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. Fasc. 1. Nro. 5. - Extr. Fejér Cod. dipl. IV. I. 67. Ed. Cod. Strig. II. 43., Wenzel 1. c. VII. 21.
387.
1236. 8. Aug. - Gregorius PP. IX. nobilem virum Zibisclaum Kenesium de Woscora, natum quondam Stephani Bani de Bosna, qui inter principes Bosnensis diocesis, infectos macula heretice pravitatis, existit quasi lilium inter spinas, in suam protectionem recipit, ac Archiepiscopi Strigon., episcopi Quinqueecclesiensi et Praepositi Strigon. protectioni committit. - Datum Reate VI. Id. Aug., P. a. 10.
Eodem die Ancillam, relictam praedicti Stephani Bani, pariter in suam