protectionem recipit, ac Archiepiscopo Strigon. et eius collegis supradictis comendat.
Theiner Mon. Hung. I. 147. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 37.
388.
1236. 25. Aug. - „Alexander et Johannes, Canonici Waradiensis ecclesie suo et maioris ac sanioris partis Capituli nomine,” in praesentia Papae constituti, proposuerunt, „quod cum ipsa ecclesia pastoris solacio destituta, ijdem magistrum Primogenitum subdiaconum (papalem) elegissent sibi canonice in pastorem, quidam de Capitulo post electionem ipsam B. lectorem Strigoniensem, excommunicatum et alias ad episcopale onus indignum, eligere presumpserunt, idemque electione sua per quasdam litteras surrepticias, confectas nomine Capituli, per - - Colocensem Archiepiscopum, loci Metropolitanum, perperam confirmata, in eandem ecclesiam per laicalem potentiam faciens se intrudi et amministrationi eius se ingerens impudenter, temere impedivit, ne dictus magister ab eodem Archiepiscopo confirmationis gratiam obtineret, propter quod iidem Canonici ad Papae duxerunt audientiam appellandum, quorum appellatione contempta, quia intruso ipsi nolebant intendere, sicut etiam nec debebant, fuerunt bonis omnibus spoliati.” Gregorius igitur PP. IX. inquisitionem in causa hac diutius iam agitata[477], Episcopo Quinqueecclesiensi et collegis eius committit. - Datum Beate VIII. kal. Sept., P. a. 10.
Theiner Mon. Hung. I. 148. Extr. Pray Hierarchia II. 164, Keresztury Comp. Descriptio Episc. M. Varad. I. 124., Fejér Cod. dipl. IV. I. 38. - Multa hic exaggerata esse inde liquet, quod Benedictus hic Episcopatum ab 1230 - 1243. retinuerit, quo anno Jauriensem sedem obtinuit.
389.
1236. 29. Aug. - Robertus Archiepiscopus Strigon. dispositionem Belae IV. Regis, qua constructo a se Monasterio Belae fontis Patronatum Ecclesiae s. Gerardi de parvo Pest contulit, ad preces eiusdem Regis his verbis confirmat: „Nos igitur ad huiusmodi piae petitionis et devotae eiusdem Domini Regis Belae instantiam inclinati, - - saepe dictam Ecclesiam B, Gerardi M. de parvo Pest, seu Creynfeld, ad nostram et ecclesiae nostrae Strigon. iurisdictionem ac institutionum immediate et per omnia pertinentem, cum universis
[477] Vide Nrum. 332.