J. decano ecclesie Dymisiensis terram ad tria aratra, super qua lis orta fuerat, quam idem decanus ecclesie Dymisiensis esse asserendo requirebat, pro bono pacis, iusticiam pre oculis habendo, pacifice et cum gaudio, possidendam reliquit cum nemore et fluuio, cuius nomen ypul. prima igitur meta terre, ut pristaldo testante audiuimus, incipit ab oriente in capite cuiusdam fluentis, ubi est puteus, et tenet metam cum terra alberti; et inde uadit ad magnam fossatam, et ibi sunt due mete cum eodem alberto. Item inde procedit iuxta viam, que ducit ad Lumptov, metis interpositis, et tenet metam cum predicto Kazmirio uersus meridiem; deinde protenditur ad partem occidentalem et (tenet metam) cum Lumptov. Item deinde protenditur ad vallem, que Feneozou nuncupatur; et inde relicta meta Kazmirij, tenet cum (?) villa Zetheh, inde progreditur per dictam vallem ad fluuium (Ypul) et transit fluuium, perueniens ad fenetum ecclesie dicte Dymisiensis, quod est in terra Kestus. Iude vero protenditur et tenet metam cum villa Tesa et dictus fluuius Ypul ex utraque parte pertinet iam dicte ecclesie Dymisiensi. Deinde per dictum fluuium Ypul redijt ad priorem metam, et ibi terminatur. Et ut hec coram nobis tam iuste et sollempniter facta composicio nullo tempore per aliquam violenciam false ... possit infringi, litteris annotatam, sigilli nostri munimine fecimus perhemnari. Pristaldo nostro, Benedicto de villa Saard, inter eos existente. Datum anno uerbi incarnati Mo. CCo. XXXo sexto.
E transumto Capituli Strig. a. 1283. In. Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 70. Fasc. 1. Nr. 27. - Edidit Fejér 1. c. IV. I. pag. 442. ad a. 1246.; tomo IV. III. pag. 552. autem ad a. 1240. Utrobique male. Licet enim in diplomate, humore corrupto, datum anni clare non appareat; sed vox „sexto” omnino clare legitur; non ergo a. 1240. edita fuit, sed nec 1246., iam vel ideo, quia ut idem transsumtum testatur, Bela IV. a. 1240. transcripsit. Editum fuisse revera a. 1236. id. docet, quod Dionysius hic, qua comes Bihariensis unico isto anno 1236. compareat. Vide Fejér 1. c. IV. I. pag. 59.
392.
1236. - Capitulum Strigon. Episcopum et Capitulum Nitriense pro terra Apka Comiti Cazmerio predium Kaich cessisse testatur.
Thomas prepositus Strigon. et eiusdem loci Capitulum, Omnibus, ad quos presentes littere peruenerint, salutem. ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod Comes Cazmerius, filius Oliuerij de Raich, ab una parte, Item Dominicus custos et Fabianus lector Nitriensis ecclesie, cum litteris ipsius Capituli pro ipso Capitulo, et litteris domini Adam Episcopi pro se testimonium facientibus, parte ab alia, ad nostram personaliter accedentes presenciam, dixerunt per hunc modum, quod quia ipse Episcopus et Capitulum