Capitulum ipsius terram pro equacia eorum utilem, ubi conseruare possent, non haberent; ideo cum ipso Cazmerio tale concambium fecissent, vt ipse Comes Cazmerius dedisset ipsis Episcopo et Capitulo terram suam Apka vocatam, iuxta Vag habitam, cum fluuio Vag, insulis et campis perpetuo iure, sicut ipse tenuit; ipse autem Episcopus et Capitulum, de permissione domini nostri archiepiscopi, quoddam predium ipsius Capituli Raich uocatum, in districtu trinchiniensi habitum, terre ipsius Cazmeri uicinum, dederunt ipsi Comiti Cazmerio per modum permutacionis, similiter cum omnibus suis pertinentibus (sic) perpetuo iure pacifice possidendum, tenendum et habendum. dedit eciam ipsi Capitulo terram suam Itou in additamentum dicti predij, uicinam terre Tardas keddi. Et ne processu temporum ipsum concambium aliqualiter in irritum ualeat retractari per quempiam, presentes litteras concessimus, sigillo hostro munimine roboratas. Datum per manus magistri Richardi lectoris. Anno dominice incarnacionis Mo. Co Co. tricesimo sexto.
A B C D
Sigillum e filis cannabeis pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. publ. Capsa 2. Fasc. 9. Nr. 1.
393.
1236. - Joannes Praepositus et Capitulum Posoniense testantur, quod cum Andreas Posoniensis Comes, filius Seraphini, vice Regis qualitates terrarum, in Comitatu Posoniensi constitutarum, iudicans, in causa villanorum de Monar, ac Monch Decani (Posoniensis?) suorumque fratrum, posterioribus super praedio Monar iuramentum imposuisset, ac Comes Buken pro fratre suo Comite Sebus, qua testis „in nostro monasterio” iurare voluisset; villani de Monor ab actione recesserint.
Wenzel 1. c. VII. 25. - Joannes hic Praepositus pariter qualitate Judicis fungebatur; sic legitur in litteris Rolandi Palatini a. 1255: „Tempore reuocationis perpetuitatum in presencia Andree Judicis Curie domini Regis et Comitis Poson., Johannis Prepositi tunc temporis (anno scilicet 1236. supra notato) Posoniensis, judicum a domino Bela Illustri Rege super indicandis terris eiusdem (Poson.) Castri delegatorum.” - Ib. 398.
394.
1236. - Judices regii terram duorum aratrorum in Kovácsi abbati de Grón adiudicant.
Nos Judices terrarum comes Alexander, comes Zochet, Comes Benele et Ozyas archidiaconus Waciensis, constituti a domino rege Bela in