quorundam antecessorum nostrorum donacionesde communi baronum nostrorum, ac tocius regni nostri consilio, decreuissemus reuocandas, regnum nostrum in eum statum, in quo fuerat tempore felicis memorie Bele regis antecessoris nostri, reducendo; inuenimus inclite recordacionis regem Hemericum, antecessorem nostrum, quosdam homines, in comitatu Symigiensi constitutos, quorum nomina subscribentur, cum terris, vineis et omnibus bonis suis Archiepiscopatui Strigon. contulisse; Ita, ut ijdem homines annis singulis de singulis mansionibus Quinquaginta Cubulos vini archiepiscopo Strigon. dare teneantur, sicut eciam prius, quam ecclesie[478] essent collati, ad usum regium tantumdem consueuerunt ministrare. Nos itaque considerantes, donacioonem predictam iustam esse et legitimam, eam duximus approbandam et auctoritate regia confirmandam. Nomina autem ipsorum, sicut per venerabilem patrem Robertum archiepiscopum Strigon. percepimus, sunt hec: In villa Lula: Dyonisius, Jelian, Kesereu, Pousa, Sumug, Johannes, Cheke, Marcellus, Chomothey, Wilma, Phylteu, Mathey, Chuna, Chegzev. In villa Egris: Chipeu, Chapa, Hyuotol, Paulus, Chepanus, Stephanus, Hoyon, Phicke, Thek, Gob, Scim, Lath, Chod, Marcellus, Petha, Martinus, Scimche, Moch, Martinus, Symonus, Ayandukh. In villa Copul: Sykes, Paul, Chema, Domud, Matha, Syka, Choboz, Moch, Gabsa. Vt igitur huius nostre confirmacionis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit ab aliquo in posterum retractari, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine in perpetuum roboratas. Datum in Zoulum Anno ab Incarnacione domini Millesimo CCo. XXXo. Septimo. Quarto Idus Novembris. Regni autem. nostri anno Tercio.
Sigillum dctritum e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. fasc. 1. Nro. 3. - Edidit Fejér 1. c. IV. I. pag. 71.
400.
1237. 19. Nov. - Bela IV. Capitulo Strigon. terras Ságh et Ebed, ab Andrea II. collatas, denuo confert.
BEla dei gracia Rex Hungarie, Omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in vero salutari. Ad noticiam vniuersorum, tam modernorum, quam futurorum, Harum serie uolumus peruenire, quod cum diuina fauente gracia per successionem paternam regni regimine ad nos deuoluto, superfluas
[478] Fejér haec ita legit: qui Episcopis Quinqueecclesiae! ...