superfluas et illicitas donationes perpetuitatum reuocaremus; quia ecclesiam Strigoniesem in omnibus, in quibus possumus, diligere intendimus, duas terras castri, nomine Sag et Ebed, quas pie memorie Andreas Rex, pater noster, antea prefate ecclesie contulerat, nos cognita quantitate et qualitate illarum, per Lucam, comitem de Hunth, fidelem nostrum, terram Sag, ad castrum Hunth pertinentem, que potest sufficere usui duorum aratrorum et dimidij, et locum molendini super aquam Ipul et fenetum; Terram uero Ebed, ad castrum Golgouch pertinentem, ad octo aratra sufficientem, et fenetum in septuagiuta iugeribus, et piscinam cum loco piscature, quod wlgo Tona dicitur, et insulam communem cum alijs multis, vbi sunt virgulta et viginti septem piri siluestris arbores, ab illis castris exemtas, eidem ecclesie contulimus, iure perpetuo possidendas. Vt igitur Huius nostre concessionis series salua et inconcussa permaneat; presentem paginam dupplicis sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum in Zoulum, Anno dominice Incarnacionis Millesimo ducentesimo Tricesimo Septimo, Tercio decimo kalendas decembris. Regni autem nostrj anno Tercio.
In imo complicatae membranae margine hae voces leguntur; Bocha, Cel, Tyan, Pycusd, Buczar, Boxa, Nicolaus, Hete. Vide Nr. 410. - Fragm. Sig. e rubro et flavo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 27. fasc. 1. Nro. 1. - Ed. Cod. Strig. II. 45., Wenzel 1. c. VII. 32.
401.
1237. 20. Nov. - Bela IV. terciam partem tributi trium villarum Abbatiae s. Benedicti de Grón restituit.
BEla dei gracia Hungarie, Dalmacie Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, paginam presentem inspecturis, salutem in vero salutarj. Ea, que legitime ordinantur, firma debent et perpetua permanere et nein recidiue questionis scrupulum relabantur, auctoritate regia conuenit communirj. Hinc est, quod ad vniuersorum noticiam harum tenore uolumus peruenire, quod accedentibus ad presenciam nostram abbate et conuentu monasterij sancti Benedicti de Grana, grauem eorumdem recepimus querimoniam contra comitem nostrum de Zolum super eo, quod idem terciam partem tributi de tribus uillis, Geznecha scilicet, Gelednek et Cristur, ad ipsorum monasterium pertinentem, occassione duarum parcium eiusdem tributi, que ad nos pertinent, sibi usurparet. Cum ergo nobis constitisset ad plenum, terciam partem memorati tributi ad Monasterium antefatum pertinere; eidem duximus restitueudam, iure perpetuo, quiete et pacifice ab eodem possidendum. Vt ergo memorata restitucio, legitime facta, salua semper et inconcussa permaneat, nec possit ab aliquo inposterum