perpetuo possidendas. Nomina uero supradictorum castrensium sunt hec: Botha, Cel, Tywan, Pincusd, Bugar, Boxud, Hete et Nicolaus.[479] Vt igitus huius nostre concessionis series salua et inconcussa permaneat, presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum Bude Anno dominice incarnacionis Mo. CCo. XXXo. Nono, secundo Nonas Marcij, Regni autem nostri Anno Quarto.
Sigillum e viridi et roseo serico pendebat. Orig. pulcherrime exaratam in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 27. fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. II. 47., Wenzel 1. c VII. 66.
411.
1239. 20. Apr. - Bela IV. Abbatiae Montis Pannoniae possessionem Sala contra iobagiones et ciuiles Posonienses adiudicat, „sub eisdem et cum eisdem metis, sicut eciam Petrus Comes de Zulgageur et Magister Petrus Hospitalium sancti Regis de Strigonio in litteris suis, quos nos ad inspiciendas metas predicte possessionis transmiseramus, nos certificarunt. - Datum Bude XIII. kal. Apr., a. Regni 4.”
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. II. 92 - 95.
412.
1239. 29. Sept. - Bela IV. Rex Archiepiscopo Strigon. civitatem aquaticam construendi facultatem largitur, aliaque bona confert Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex. Omnibus chrifidelibus (sic) presentem paginam inspecturis, Salutem in eo, qui est omnium salus et uita. Effectum iusta postulantibus indulgere, tam uigor equitatis, quam ordo exigit racionis, presertim cum petencium uota et pietas adiuuat et iusticia non relinquit. Hinc est, quod ad uniaersorum noticiam harum serie uolumus peruenire litterarum, Quod nos consideratis fidelitatibus et Seruicijs meritorijs Sancte matris Ecclesie Strigoniensis, que nos et nostros predecessores in omnibus Iuribus Regalibus et Reginalibus et superuenientibus necessitatibus contra omnes insultantes et infideles tirannos fideliter fouit,
[479] Vide Nrum. 400.