subsidium, per quod super sollicitudine sibi credita effectum consequi valeat exoptatum” impendant. - Datum Laterani XI. kal. Jan., P. a. 12.
Theiner Mon. Hung. I. 168., Fejér Cod. dipl. IV. I. 130.
409.
1238. - Bela IV. hospitibus de Szombat, seu Tirnavia, inter caetera concedit „liberam eligendi plebanum facultatem, quem Archiepiscopo Strigon. repraesentent, si idoneus fuerit, confirmandum; salvo in omnibus iure Strigon, ecclesiae super reditibus, quos de eadem ecclesia percipere consvevit.”
Fejér Cod. dipl. IV. I. 134.
410.
1239. 6. Martii. - Bela IV. terras Ság et Ebed cum octo castrensibus Ecclesiae Strigon. denuo donat.
BELA dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Cvmanieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras Inspecturis, Salutem in vero omnium salutari. Ad noticiam vniuersorum, tam modernorum, quam futurorum, harum serie uolumus peruenire, quod cum diuina fauente gracia, per successionem paternam regni regimine ad nos deuoluto, superfluas et illicitas donaciones perpetuitatum reuocaremus; quia ecclesiam Strigon. in omnibus, in quibus possumus, diligere intendimus, duas terras castri, nomine Sag et Ebed, quas pie memorie Andreas rex, pater noster, antea prefate ecclesie contulerat, nos cognita quantitate et qualitate illarum, per Lucam comitem de Hvnth, fidelem nostrum, dictam terram Sag, ad castrum Hunth pertinentem, que potest sufficere vsui duorum aratrorum et dimidij, et locum molendini super aquam Ypul, et fenetum, Terram uero Ebed antedictam, ad castrum Golgouch pertinentem, ad octo aratra sufficientem, cum octo mansionibus castrensium, ibidem existencium, quos eodem seruicio ecclesie Strigon. teneri deputauimus, quo castro tenebantur supradicto; ita tamen, quod eadem ecclesia eos uendendi, seu donandi, uel alio modo in aliquam personam transferendi non habeat facultatem. Fenetum eciam Septuaginta iugerum in eadem terra et piscinam cum loco piscature, quod wlgo Togna dicitur, et insulam, communem cum aliis multis, ubi sunt uirgulta et viginti septem arbores piri siluestris, ab illis castris exemptas, eidem ecclesie contulimus, iure