Woch, de uilla Grabes, de iobagionibus agasonum nostrorum oriundus, ad castrum nostrum Posoniense pluribus retroactis temporibus se transtulisset causa hospitandi et nobis in ipso confinio regni nostri plurima studuerit seruicia fideliter et indesinenter exbibere, debitam sibi graciam et liberaliter et libenter duximas impendendam, in eo videlicef, quod ipsum a debito condicionis supradicte penitus eximentes, tali donauimus libertate, ut decetero tam ipse, quam per ipsum ipsius heredes heredumque successores inter hospites regios computabiles habeantur, nec umquam in aliquo occasione pristine condicionis respondere teneatur. Vt autem prefate status libertatis, de nostro approbatus et confirmatus beneplacito, perpetuitatis robur possit obtinere, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine perhenniter roboratas. Datum Bude IIIo. ijdus marcij. Anno gracie Millesimo Ducentesimo Quadragessimo, Regni nostri anno Quinto.
Sigillum ex albo serico pendebat. Orig. atro caractere nitidissime exaratum in Archivo Cap. Poson. publico Capsa 14. fasc. 7. Nr. 9.
420.
1240. 21. Mart. - Bela IV. „singulis annis in Assumptione B. Mariae, de Camera nostra apud Strigonium centum marchas argenti” pro expensia Capituli Generalis Ordini Cisterciensi solvendas promittit. - Datum XII. kal. Apr.
Fejér Cod. dipl. IV. III. 551.
421.
1240. 9. Aug. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopum Strigon. „quia grandes apostolice sedis eventus et casus te ignorare non convenit, tamquam necessarium matris ecclesie munimentum,” ad proximum festum Resurrectionis dominicae Romam evocat. Praeterea committit, quatenus suffraganeorum suorum Capitulis, Abbatibus et Praelatis aliis suae provinciae, qui specialiter non vocantur, iniungat, ut fideles nuntios mittant. - Datum apud Criptam ferratam V. Id. Aug., P. a. 14. Idem eidem iniungit 15. Oct.
Theiner Mon. Hung. I. 179. 180.