418.
1240. 6. Mart. - Gregorius PP. IX. episcopum Vaciensem in Archiepiscopum Strigon. confirmat.
Gregorius - - Capitulo Strigon. - - Dilectos filios Prepositum de Scippis, Magistros Albeum Nitriensem et Nicolaum Gumuriensem Archidiaconos, Gerardum Plebanum de Banya et Ricardum Lectorem ecclesie Strigon., Concanonicos et procuratores vestros, - - benignitate recepimus consueta, et postulacionem, quam de - - M. Episcopo quondam Waciensi in Strigon. Archiepiscopum concorditer celebrastis, - - nobis per eos - presentatam, per fratres nostros examinari fecimus diligenter, eamque non duximus admittendam, quia ipsam constitit minus canonice celebratam. Ceterum attendentes, quod - - B. Ungarie et Colomanni Regum illustrium et aliorum fide dignorum testimonia de vita, conversatione honesta, litteratura et gravitate morum, eundem episcopum apud nos reddiderint quamplurimum commendatum, volentes etiam eidem ecclesie, tamquam speciali filie, uberiorem gratiam impertiri, ne remaneret diutius pastoris solacio destituta, ipsum - - vobis - - in patrem concessimus et pastorem; - - ad hoc - - nos palleum - - per procuratores eosdem - - Colocensi Archiepiscopo destinamus, - - per eundem - - iamdicto Episcopo conferendum. Ideoque universitatem vestram monemus - -, quatenus eundem patrem et pastorem vestrum, ad Strigon. ecclesiam accedentem, recipiatis benigne. - - Datum Laterani II. Non. Mart., P. a. 13.
Eodem die idem significat ipsi Archiepiscopo, provocans eum, quatenus humilitatem et iustitiam conservare et Strigon. ecclesiam, sponsam suam, sollicite gubernare studeat.
Theiner Mon. Hung. I. 174. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 178.
419.
1240. 13. Mart. - Bela IV. Rex Woch agasonem regalem libertate hospitum regalium donat.
Bela dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, paginam presentem inspecturis, salutem in uero salutari. Cum uirtus premio et fidelitas remuneracionis beneficio nullatenus carere debeant, tanto nos subditorum meritis fauorabiliter respondere intendimus, quanto nobis eosdem uolumus pleniori fidelitate indesinenter famulari. Eapropter ad uniuersorum noticiam presencium et posterorum harum serie uolumus peruenire, quod cum quidam nomine