Budensem Praepositum, virum utique litteratum, providum et honestum, Aulae Regiae Cancellarium, - - habita concessione - - Archiepiscopi Strigon., a quo postularunt eundem, in Albensem Praepositum elegerunt”, electionem hanc, si canonice celebrata fuit, confirmari praecipit. - Datum Laterani V. kal. Mart., P. a. 14.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 215. - Benedictus hic tardius Archiepiscopus Strigon. factus est.
426.
1241. 26. Febr. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopum Strigon., non acceptata eius excusatione, denuo ad concilium evocat.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - Virum secundum cor nostrum te invenisse credentes, ac letari posse in te, tamquam in Romane ecclesie filio speciali, Strigon. ecclesiam, nobile quidem ecclesie Dei membrum, tibi fiducialiter duximus committendam, sperantes, quod in partem sollicitudinis evocatus, sic nobiscum ingruente necessitate onera partireris, quod gloriari possemus, nos vinee domini sabaoth profecisse caltorem utilem. - - Sed quod non sine turbatione referimus, - - in instantis necessitatis articulo eidem ecclesie - - obsequium tue devotionis subducis. - - Licet igitur super excusatione tua de non veniendo ad concilium, dudum quasdam nobis litteras destinaris et nos tibi super hoc, prout expedire vidimus, duxerimus respondendum; quia tamen eadem nuper per alias litteras tuas[486] nostris auribus inculcasti, quasdam difficultates et viarum pericula in eisdem litteris exprimendo, cum iam per Dei gratiam ita de via - - congrue sit provisum, quod per loca discriminis - - habere transitum nullatenus oportebit - - ; volumus, - - quatenus iuxta primi mandati nostri tenorem venire ad concilium non postponas. Datum Laterani IV. kal. Mart., P. a. 14.
Theiner Mon. Hung. I. 182. Extr. Katona Hist. Crit. V. 899v Fejér Cod. dipl. IV. I. 209.
427.
1241. 26. Febr. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopo Strigon. reformationem monasteriorum ordinis s. Benedicti suae provinciae demandat.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - Sua nobis - - Ungarie
[486] Hae tres litterae hucdum latent.