rex illustris petitione monstravit, quod in Monasteriis Strigon. provincie, ordinis s. Benedicti, ad tuam iurisdictionem spectantibus, in quibus idem Rex ius optinet patronatus, - - usque adeo excreverunt tribuli vitiorum, quod Monachi habitantes in ipsis, tamquam scurre vagantes, regularis refuge discipline, vitam ducunt omnimode dissolutam - - , propter quod in contemptum habentur ab omnibus et derisum. - - Mandamus, quatenus personaliter accedens ad Monasteria supradicta, eisdem officium visitationis impendens, corrigas et reformes. - - Si vero non possint de dicto ordine aliquatenus reformari, illa de Cisterciensi vel Premonstratensi ordine reformare procures. - - Datum Laterani IV. kal. Mart, P. a. 14.
Theiner Mon. Hung. I. 179. - Katona Hist. Crit. V. 898. - Fejér Cod. dipl. IV. I. 208.
428.
1241. initio Mart. - Bela IV. Rex cum exercitu, contra Tartaros Strigonii congregato, Pestinum transit.
Venit Colomannus Rex frater eius (Belae IV.) cum omni potentatu suo, venerunt et Praesules Vngariae, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiasticae moderationis habere familiam, imo prae divitiarum magnitudine, magnas militum acies ductitabant. Affuit Mathias Strigoniensis, accessit Hugrinus Colocensis Archiepiscopi, unaque cum suffraganeis suis, quos sequuta est magna multitudo Praelatorum et religiosorum, quasi oves ad victimam. - - - Exeuntes autem a Strigonii partibus, transierunt Danubium et venerunt versus Pestum, quae erat maxima villa.
Thomas Archidiac. Hist. Salonitana c. 37. - Magister Rogerius coaevus haec ita: „Ipse enim (Rex) de Strigoniensi et Albensi civitatibus, quae ad unam tantum diaetam distabant, exercitu congregato, confestim transivit Danubium et in magna et ditissima theutonica villa, quae Pesth dicitur, Bude opposita ex altera parte Danubii, moram traxit, suos ibidem cum exercitu expectans principes, comites et barones.” Carmen Miserabile c. 16.
429.
1241. post 17. Mart. - Mathias Archiepiscopus et Albertus Archidiaconus Strigon. in praelio ad fluvium Sajó cum Tartaris inito strenue pugnantes occumbunt.
Maiores tamen de clericis cecidere Mathias Strigon. Archiepiscopus, quem rex tum propter fidelitatem, tum quia insimul nutriti erant, magis diligebat et