430.
1242. Jan. - Tartari Civitatem Strigon. funditus evertunt.
Sed cum Strigonium in Hungaria omnes et singulas precelleret civitates, maxime cogitabant (Tartari) transire Danubium et ibi figere castra sua; et ecce in hieme niuis et glaciei abundancia superuenit, ita quod Danubius, quod non acciderat a multis retroactis temporibus, gelabatur, sed Hungari ex ipsorum parte singulis diebus frangebant glacies et custodiebant Danubium, ita quod assidue fiebat pugna peditum super gelu. Tamen cum dire glacies aduenerunt, totus Danubius congelatus est, sed isti transire cum equis nullatenus attentabant. Aduertite igitur, quid fecerint; multos equos et animalia super ripam Danubii adduxerunt et neminem per tres dies ad eorum custodiam dimiserunt, ita quod bestie sine custodibus pergere uidebantur, nec aliquis eorum in illis partibus apparebat. Tunc Hungari credentes Tartaros recessisse, subito transierunt et omnia illa animalia per glacies traduxerunt, quod Tartari aduertentes, cogitarunt posse in equis transire libere super gelu, quod et factum est, et tot uno impetu transierunt, quod ex ista parte Danubii terre faciem impleuerunt. Rex autem Cadan post regem Hungarie properavit. - - - - Alia uero pars exercitus uersus nominatum Strigonium habuit iter suum et usque ad illud paucissimi accesserunt, sed se longius posuerunt et usque ad triginta machinas parauerunt. Strigonienses interim se cum fossatis, muris et turribus ligneis fortissime munierant, et erat in ciuitate illa populus infinitus et burgenses ditissimi, milites nobiles et domine, que illic conuenerant, uelut ad presidium singulare; tantaque eorum erat superbia, quod credebant se resistere posse toti mundo. Ecce una dierum ciuitatem Tartari circumdederunt, et captiui, qui cum eis erant, tot ramorum fasciculos portauerunt, quibus in una parte ciuitatis supra fossati supercilium altum murum simul et semel de fasciculis construxerunt, et statim post murum illum dictas triginta machinas posuerunt, ita quod diu noctuque ad ciuitatem et ad turres ligneas lapides emittebant et propter hoc tantus in ciuitate cepit esse tumultus et tanta fuerunt caligine obumbrati, quod iam memoriam amiserant se defendendi et inter se tamquam ceci et fatui uexabantur. Cum uero Tartari municiones ligneas destruxissent, saccos plenos terra ad implendum fossata cum machinis emittebant, nullus uero ex Hungaris et aliis audebat in fossati supercilio comparere propter lapides et sagittas. Hungari uero et francigene ac Lombardi, qui quasi erant domini ciuitatis, se non posse defendere aduertentes, combusserunt suburbia et domos ligneas, que multe erant, usque ad palacia ciuitatis, pannos quoque et uestes combusserunt in domibus infinitas, interfecerunt equos, aurum et argentum ad terram foderunt et quidquid boni habuerunt, absconderunt, et ut se in palaciis defenderent, in eadem se receperunt; sed Tartari prescientes, quod