combussa erant omnia, de quibus se ditari credebant, contra eos magnam succensi in iram, claudendo ciuitatem cum phalangis ligneis subito circum circa, ut nullus euaderet, quin per os gladii pertransiret, ceperunt postmodum palacia expugnare, quibus uelociter expugnatis, non credo, ut uerum fatear, quod quindecim de tota remanserunt ciuitate, qui non fuissent tam intus quam extra omnes nequiter interfecti; ibi inebriauerunt gladios suos in sanguine, et ex calore, quem conceperant contra eos, uiuos assabant homines, sicut porcos. - Domine autem magne, sicut melius poterant ornate, in uno palacio se collegerant et cum capi et interfici deberent, ad audienciam magni principis appellauerunt, omnes itaque sunt fere trecente extra ciuitatem ad principem adducte, que pro munere pecierunt, ut eas uite sub suo dominio conseruaret, qui iratus pro eo, quod nihil lucrati fuerant, precepit, ut receptis spoliis earum, capite truncarentur, quod subito factum fuit. Castro ciuitatis non expugnato, in quo erat comes Symeon Hispanus cum multis balistariis, qui se uiriliter defendebat.
Rogerius Carmen Mis. c. 38 - 40. - Thomas Archidiac. (c. 39.) haec breviter ita narrat: „Transacto Januario, hyemalis asperitas solito magis inhorruit, omnisque aquarum cursus glaciali frigore constrictus, liberam viam hostibus patefecit. Tunc cruentus Dux Caydanus, recepta parte exercitus, Regem insecuturus, exivit. Venit autem in multitudine gravi, obvia quaeque conculcans. Primo ergo concremata Budalia, Strigonium accessit, coepitque villam totis viribus impugnare, quam non satis difficulter capiens, succendit, omnesque in ea in ore gladii peremit, paucasque manubias asportavit, quoniam in munitiones editas res suas Vngari subvexerant vniversas. Inde discendens - -.” Abbas Montis Pannoniae, qui propius huic exterminio adfuit, in litteris suis 1242. pridie Nonas, seu 4. Jan. Viennae exaratis, Tartaros „in Natali Domini (1241. 25. Dec.) Danubio congelato, cum magna fortitudine ad alteram partem fluminis” transmeasse scribit (Fejér IV. I. 236.), quem secuti, eversionem urbis Januario affigimus. - Plures, ac Rogerius dicit, ex incolis truculentas hostium manus evasisse, Nri. 432., 441. et 485. ostendunt.
431.
1242. 16. Maii. - Stephanus Electus Archiepiscopus Strigon., qua Banus Dalmatiae, Tragurinos in terris suia introductos testatur.
Stefano vescovo di Vaccia et Eletto Arcivescovo di Strigonio fá fede, che havendo il Ré Bela, confirmato li privilegij, - - Et essendo partito il Ré et havendo lasciato lui in suo luogo in Dalmatia, ed essendo il - prestaldo ritornato avanti di lui ed esposto d'haver posti in possesso li Tragurini delle terre nominate in priuilegio; - - percio instando li Traurini, che loro siano rilasciate le testimoniale, e ricercatone la Regina, la quale all' hora si ritrovava in Dalmatia, cocedeva loro le testimoniali, sigillate col suo sigillo. Data in Chlissa. - -
Wenzel 1. c. VII. 131. - Fejér Cod. dipl. IV. III. 554., qui tamen post Lucium Hist. Dalm. ed. 1674. p. 46. datum sic exponit: „In Trau li 10. di Maggio.”