Archiepiscopum postulatus fuit. Bela rex in Hungariam reversurus, Stephanum Locumtenentem in Dalmatia reliquit, ut Nrus. praecitatus docet. Cum autem eodem recte tempore in diplomatibus Dionysius totius Sclavoniae et maritimarum Banus occurrat;[510] Stephanus, ut nobis quidem videtur, magis in custodem Reginae destinatus fuit, quae cum prolibus suis in Clissae castro ad mensem usque Septembris remansit.[511] Vix ergo et Stephanus ante mensem hunc in Hungariam est reversus.
Interea temporis Stephanus etiam a Capitulo Strigon. unanimiter et concorditer in Archiepiscopum postulatus fnit (Nr. 437.), vacante tamen usque 1243. 24. Jun. sede romana, confirmationem obtinere non potnit; hinc in diplomatibus regiis integro hoc a. 1242. Postulatus,[512] vel Electus Strigon.[513] nominatur. Ast Innocentius IV. statim ac regimen Ecclesiae auspicatus est, die 7. Jul. 1243. illum in Archiepiscopum Strigon. confirmavit. (Nr. 437.) Hoc cum ita sit; quomodo illum idem Papa 19. Jul. Postulatum (Nr. 440.), Capitulum autem Strigon. 20. adhuc Augusti Postulatum ac Procuratorem Strigon. ecclesiae (Nr. 441.) appellare possint; non assequimur, nec aliam causam assignare valemus, nisi quod Stephanus iuramentum a Papa praescriptum, quomodocumque demum impeditus, non deposuerit, neque in sequelam huius pallium archiepiscopale ad hunc usque diem receperit. In alio autem diplomate plane anno adhuc 1246. Electus nominatur[514], sed diploma hoc eo ipso erronee anno hoc signatum est.
[510] Fejér ib. IV. I. 252.
[511] Thomas Archidiac. c. 40.
[512] Fejér ib. IV. I. 264. Wenzel 1. c. II. 144.
[513] Fejér 1. c. IV. III. 132. et Wenzel 1. c. VII. 137. Diploma hoc in textu erronee a. 1263. signatur, ad quem annum illud Fejér assignavit; Wenzel autem probabilius ex apposito octavo regiminis annoad a. 1243. ponit; quia tamen diploma hoc 6. kal. Dec., seu 26. Nov. editum est, Bela autem rex annos regiminia sui a. 14. Oct. computat, diploma hoc a. 1242. exaratum fuit.
[514] Fejér 1. c. IV. I. 421.