litteris Alexandri IV. eidem, Belae a. 1259. rescriptis, apparet: „Habebat namque praefationis (litterarum nempe Belae regis) continentia memoratae, quod licet olim regno tuo seva Tartarorum labe lacessito, tu, ut populi tui reliquie salve forent, a fel. rec. G. papa, predecessore nostro, contra eosdem Tartaros per venerabilem fratrem nostram S. tuac Waciensem, nunc Penestrinum episcopum, auxilium postularis, idem predecessor, quasi tue ac patrum tuorum clare devotionis oblitus, stragi populi tui etiam verbo compati noluit, nedum facto.”[503] Subsecuta autem 21. Aug. Gregorii IX. morte, omnis subventionis spes evanuit. Stephanus ergo ex Italia reversus; Regi, fortunae suae undique relicto, Zagrabiae, ubi aestatem transegit,[504] denuo se coniunxit.
A. 1242. „transacto Januario hyemalis asperitas solito magis inhorruit, omnisque aquarum cursus glaciali frigore constrictus, liberam viam hostibus patefecit. Tanc cruentus Dux Caydanus recepta parte exercitus (tartarorum) Regem insecuturus exivit. - - Rex praesentiens eorum adventum, relictis stationibus Zagrabiensium partium, cum omni Comitatu suo ad mare descendit, - - et ad Spalatenses partes devenit.”[505] Comitatus est illum et Stephanus noster, quem Thomas Archidiaconus, qui tunc Spalati floruit, hac occasione iam Strigon. Archiepiscopum postulatum nominat. Et revera tunc circiter illam ab ipso rege, Capitulo Strigon. electionem, ob civitatem Strigon. recte eodem tempore obsessam et subversam, celebrare non valente, in Procuratorem Archiepiscopatus postulatum fuisse, Nrus. 446. clare ostendit, ubi Bela rex testatur, se hunc in finem Tragurio legatum ad Curiam Romanam inisisse. Jam autem Rex teste Thoma Archidiacono, Spalati, quo illum pervenisse vidimus, residere noluit, „sed abiens cum uxore sua et cum omnibus gazis suis, demoratus esl Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam, propter vicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente.”[506] Bela ergo spectatis adiunctis, mense adhuc Februario Tragurium se recepit, ibique ad medium circ. mensis Martii moram traxit; 10. enim Martii ibidem litteras edit;[507] Nrus. autem 431. illum post confirmacionem priuilegiorum, Tragurinis a Colomanno Rege concessorum, recessisse ait; privilegia autem haec confirmavit XV. kal. Apr., seu 18. Mart.,[508] quo die Stephanus adhuc episcopus Vaciensis intitulatur.[509] Ergo Stephanus post 18. Martii in Archiepiscopum
[503] Theiner ib. 239.
[504] Thomas Archidiac. c. 37.
[505] Thomas Archidiac. c. 39.
[506] Ib.
[507] Fejér Cod. dipl. IV. I. 269.
[508] Ib. 252.
[509] Fejér ib. 250. 252; VII. V. 261.