440.
1243. 19. Jul. - Innocentius PP. IV. Postulato Strigoniensi officium legationis in Croatia et Dalmatia concedit.
Innocentius - - Episcopo quandam Waciensi, in Strigon. Archiepiscopum postulato. - - Virtutum dominus in hiis, que ipsius respiciunt gloriam, te talem reddidisse dicitur, ut per remotas partes et proximas tue fame fragrantia diffundatur. Ex hoc igitur sumpta fiducia, - - tibi legationis officium in Croacia et Dalmatia duximus committendum; fraternitatem tuam rogamus - -, quatenus - - pravitatis heretice maculas, quibus terre huiusmodi nimis, sicut accepimus, sunt infecte, - - abolere studeas. - - Datum Anagnie XIV. kal. Aug., P. a, 1.
Theiner Mon. Hung. I. 187., Katona Hist. Crit. VI. 4., Fejér Cod. dipl. IV. I. 282.
441.
1243. 20. Aug. - Capitulum Strigon. domum suam lapideam, in foro Strigon. sitam, Herbordo et Ibur elocat.
A. B. C. D.
Capitulum Strigoniense, vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad uniuersitatis vestre noticiam uolumus peruenire, quod nos dilectis nostris, Herbordo et YBur, filiis quondam Stephani, ciuibus Strigoniensibus, locamus domum nostram lapideam cum curia circumiacente, sitam super torum strigoniense, prope palacium Zenie, longitudo cuius curie est Septuaginta cubitorum, qui uulgo appellatur Reyf, latitudo uero quadraginta et unius cubitus. Item quandam curiam, ex posteriori parte dicte domui lapidee contiguam, uersus sanctum Laurencium, quadam via solummodo intermedia, cuius longitudo est Triginta quinque cubitorum, latitudo uero Triginta quatuor cubitorum; pro se et heredibus suis legitimis et non extraneis, perpetuo possidendas; hoc pacto et hijs condicionibus interuenientibus, quod predicti Herbordus et YBvr et eorum heredes teneantur nobis soluere annuatim duas Marcas argenti pro dicta domo lapidea, et vnum fertonem pro dicta curia, nomine pensionis usque ad quindecim annos videlicet; Quindecim annis uero completis, debeant soluere singulis annis usque in perpetuum tres Marcas argenti et dictum fertonem. Primam partem in festo Sancti Michaelis, secundam partem in dominica prima Qvadragesime, Terciam partem in festo S. Johannis Baptiste et hec attendere promittunt sub pena dupli. Est eciam adiectum, quod