nec eis, nec heredibus ipsorum liceat vendere uel alienare predictam domum, neque predictam curiam, nisi causa necessitatis ipsorum et tunc de nostra licencia speciali; aliter uero facta uendicio, uel alienacio non ualeat et si uendiderint, uel alienauerint; Emptor nobiscum de nouo conuenire debeat super pensione, nobis persoluenda. Si que vero hedificia in eodem fundo edificauerint, lapidea uel lignea de nouo, ea pro uoluntate sua distrahant et alienent. Nos autem promittimus eisdem, quod in hac locacione eos manu tenebimus contra quemcunque et quoscunque et defendemus. Actum et Datum Strigonij in ecclesia Beati Adalberti in pleno Capitulo. Anno domini Millesimo Ducentesimo Qvadragesimo Tercio, Mense Augusti, in festo Sancti Stephani Regis. Venerabili patre, domino Stephano, episcopo Waciensi existente, postulato ac procuratore Strigoniensis ecclesie, et Magistro Achille preposito existente, Magistro Petro cantore. Et quia sigillum maius ad presens non habemus; sigillum nostrum minus presentibus duximus apponendum, Et ut eisdem maior fides adibeatur; predicti venerabilis patris, domini Stephani, dei gracia Waciensis episcopi, postulati ac procuratoris nostri Sigillo fecimusRoborarj.
Sigilla e flavo et rubro serico pendebant. Orig. litteris maiusculis nitidissimo calamo exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 24. Fasc. 1. Nro. 11. - Extr. Fejér 1. c. IV. L 308. - Ed. Cod. Strig. II. 50.; Wenzel 1. c. VII. 189.
442.
1243. 13. Nov. - Innocentius PP. IV. Abbati s. Gothardi et Achilli Praeposito Strigon. iniungit, ut „magistro Rogerio, Capellano - - Episcopi Penestrini, Archidiaconatum, quem in Waradiensi ecclesia obtinet, resignare, ac in Supruniensi residere parato, dictum Archidiaconatum Supruniensem - - conferre curent. - - Datum Laterani Idibus Nov., P. a. 1.
Theiner Mon. Hung. I. 188., Fejér Cod. dipl. IV. I. 304. - Rogerius hic scripsit Carmen Miserabile super Destructione Regni Hung. per Tartaros facta. Vide Schwandtner Script. Rer. Hung. tom. 1. et Endlicher Monumenta Arpadiana. 255 - 296.
443.
1243. - „Achilles Diuina miseracione Praepositus Strigon.” et Capitulum venditionem medietatis terrae Ruhman attestantar. „Datum per manus